Therapontigonvs
Nón ego nunc medíocri incedo irátus iracúndia,
sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis.
nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas,
535
quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere.
Lyco
Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio,
sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo.
Therapontigonvs
Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas.
Lyco
Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi,
540
nec daturus súm.
Therapontigonvs
Idem ego istuc quom credebam credidi,
te nihil esse redditurum.
Lyco
Quor nunc a me igitur petis?
Therapontigonvs
Scire volo quoi reddidisti.
Lyco
Lusco liberto tuo,
is Summanum se vocari dixit, éi reddidi.
qui has tabellas obsignatas attulit.
545
Therapontigonvs
Quas tu mihi tabellas?
quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias?
nec mihi quidém libertus ullust.
Lyco
Fácis sapientius
quam pars † lenonum, libertos quí habent et eos deserunt.
Therapontigonvs
Quid feci †
Lyco
Quod mandasti feci, túi honoris gratia,
tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem.
550
Therapontigonvs
Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes.
Lyco
Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem?
ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale.
Therapontigonvs
Quid valeam?
Lyco
Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem.—
Therapontigonvs
Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus
555
ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit?
Curculio. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.