Cappadox
Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto.
postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi,
ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam,
ut ego potius comedim quam ille.
560
Therapontigonvs
Iusseram salvere te.
Cappadox
Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis
in Epidaurum, hic hodie apud me—numquam delinges salem.
Therapontigonvs
Bene vocas, verum locata res est—ut male sit tibi.
sed quid agit meum mercimonium ápud te?
Cappadox
Nil apud mé quidem,
ne facias testis, neque equidem debeo quicquam.
565
Therapontigonvs
Quid est?
Cappadox
Quod fui iuratus feci.
Therapontigonvs
Reddin an non virginem,
prius quam te huic meae machaerae óbicio, mastigia?
Cappadox
Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes.
illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi
male loqui, profecto, cuí ego nisi malum nil debeo.
570
Therapontigonvs
Mihin malum minitare?
Cappadox
Atque edepol non minitabor, sed dabo,
mihi si perges mólestus esse.
Therapontigonvs
Leno minitatur mihi,
meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent?
at ita me machaera et clupeus
bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur,
575
iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant.
Cappadox
At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum
bene me amassint meaque axitia linteumque extersui,
ut ego tua magnifica verba néque istas tuas magnas minas
non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat.
580
ego illam reddidi qui argentum a te attulit.
Therapontigonvs
Quis is est homo?
Cappadox
Tuom libertum ésse aiebat sese Summanum.
Therapontigonvs
Meum?
attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito.
is mihi anulum subripuit.
Cappadox
Perdidistin tu anulum?
miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo.
585
Therapontigonvs
Vbi nunc Curculionem inveniam?
Cappadox
In tritico facillume,
vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias.
ego abeo, vale atque salve.—
Therapontigonvs
Male vale, male sit tibi.
quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum?
cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi.
590
Curculio. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.