Halisca
Nisi quíd mi opis di dant, dísperii, neque unde aúxilium expetam hábeo.
itaque † petulantia mea me animi miseram habet.
quae in térgum meúm ne veniánt, male formído,
si era méa
me sciát tam socórdem esse quám sum.
quamne ín manibus ténui atque accépi hic ante aédis
675
cistéllam, ubi ea sít nesció, nisi ut opínor
loca haec circiter excidit mihi.
mei hómines, mei spectátores, facite índicium, si quís vidit,
quis eam ábstulerit quisve sústulerit et utrum hác an illac iter ínstiterit.
non súm scitiór, quae hos rogem aút quae fatígem,
680
qui sémper maló muliebrí sunt lubéntes.
nunc véstigia híc si qua súnt noscitábo.
nam sí nemo hac praéter iít, postquam intro ábii,
cistélla hic iacéret. quid híc? perii, opínor.
actum ést, ilicét me infelícem et sceléstam.
685
nulla ést, neque ego sum úsquam. perdíta perdidít me.
sed pérgam ut coépi tamén, quaeritábo.
nam et intús paveo et foris fórmido,
ita núnc utrubique metús me agitat.
ita súnt homines miseré miseri:
ílle nunc laétus est, quísquis est, qui íllam habet,
690
quaé neque illa ílli quicquam úsui et mi exítio est.
sed mémet morór, quom hoc agó setius.
Halísca, hoc age, ad térram aspice ét despice,
oculís investíges, astúte augura.
Lampadio
Era.
695
Phanostrata
Hém quid est?
Lampadio
Haec ést.
Phanostrata
Quis est?
Lampadio
Quoi haec éxcidit cistélla.
Phanostrata
Certe est, eum locum signat, ubí ea excidit: apparet.
Halisca
Sed is hác iit, hac soccí video
vestígium in pulvere, pérsequar hac.
in hoc iám loco cum altero cónstitit. hic
meis túrba oculis modo se óbiecit:
neque prórsum iit hac: hic stétit, hinc illo
700
exiít. hic conciliúm fuit.
ad duós attinet, liquidúmst. attat,
singulúm video vestígium.
sed is hác abiit. contémplabor. hinc húc iit, hinc nusquam ábiit.
actám rem ago. quod periít, periit: meum córium
cum cistélla.
redeo íntro.
Phanostrata
Muliér, mane. sunt quí volunt té conventam.
Halisca
Quis mé revocat?
705
Lampadio
Bona femina et malus masculus volunt te.
Halisca
postremo ille
plus qui vocat scit quod velit, quam ego quae vocor. revortor.
ecquem vidisti † quaerere hic, amabo, in hac regione
cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?
nam dudum ut accucurrimus ad Alcésimarchum, ne se
710
vita interemeret, tum
éam mihi opinor excidisse.
Lampadio
Cistellam haec mulier
perdidit. taceamus, era, parumper.
Halisca
Disperii misera. quid ego erae dicam? quae me opere tanto
servare iussit, qui suos Selenium parentes
facilius posset noscere, quae erae
meae supposita est parva,
715
quam quaedam meretríx ei dedit.
Lampadio
Nostram haec rem fabulatur,
hanc scire oportet, filia tua ubí sit, signa ut dicit.
Halisca
Nunc eam volt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.
mi homo, obsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.
Lampadio
Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,
720
sed inter rém agendam istam erae huic respondi quod rogabat.
nunc ad te redeo: si quid est opus, dic, impetratumst.
quid quaeritabas?
Halisca
Mí homo et mea mulier, vos saluto.
Phanostrata
Et nos te. sed quid quaeritas?
Halisca
Vestigium hic requiro,
qua aufugit quaedam
aestio
725
Lampadio
Quid id? quid nam est?
Halisca
Alienum
et maerorem familiarem.
Lampadio
Mala mers, era, haec et callida est.
Phanostrata
Ecastor ita videtur.
Lampadio
Imitatur nequam bestiam et damnificam.
Phanostrata
Quamnam, amabo?
Lampadio
Involvolum, quae in pampini folio intorta implicat se:
itidem haec exorditur sibi intortam orationem.
730
quid quaeritas?
Halisca
Cistellula hinc mi, adulescens, evolavit.
Lampadio
In caveam latam oportuit.
Halisca
Non edepol praeda magna.
Lampadio
Mirum quin grex venalium in cistella infuerit una.
Phanostrata
Sine dicat.
Lampadio
Si dicat quidem.
Phanostrata
Age lóquere
tu quid ibi infuerit.
Halisca
Crepundia una.
735
Lampadio
Est quidam homo, qui illam ait se scire ubi sit.
at pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.
Lampadio
At sibi ille quidam volt dari mercedem.
Halisca
At pol illa quaedam,
quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.
Lampadio
At enim ille quidam o
peram bonam magis expetit quam argentum.
Halisca
At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.
740
Phanostrata
Commodule quaedam. tu tibi nunc prodes. confitemur
cistellam habere.
Halisca
At vos Salus servassit. ubi ea nunc est?
Phanostrata
Salvam eccam. sed ego rem meam magnam confabulari
tecum volo: sóciam te mihi adopto ad meam salutem.
Halisca
Quid istúc negoti est? aut quis es?
745
Phanostrata
Egó sum illius mater,
quae haec gestitavit.
Halisca
Hicine tu ergo habitas?
Phanostrata
Hariolare.
sed quaéso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.
eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.
Halisca
Mea haec erilis gestitavit filia.
Lampadio
Mentiris, nam mea gestitavit, non tua.
750
Phanostrata
Ne obloquere.
Lampadio
Taceo.
Phanostrata
Mulier, perge dicere.
ubi ea est, quae gestitavit?
Halisca
Hic in proximo.
Phanostrata
Istic quidem edepol mei virí habitat gener.
Phanostrata
Ne obloquere rusus. perge porro dicere.
quot annos nata dicitur?
755
Halisca
Septemdecim.
Phanostrata
Mea est.
Lampadio
East: u
numerus annorum attulit.
Halisca
Quid qua
tibi causa haec dixi? iam quaero meam.
Lampadio
At po
l ego
sunt, quaero tertiam.
Phanostrata
Quod quaeritabam, filiam inveni meam.
Halisca
Aequom est
reponi per fidem quod creditum est,
760
ne bene merenti sit malo benignitas.
nostra haec alumna est, tua profecto filia:
et redditura est tuam tibi, et ea gratia
domo profecta est. ceterum ex ipsa, obsecro,
exquaeritote: ego serva sum.
765
Phanostrata
Aequom postulas.
Halisca
Illius égo istanc esse malo gratiam.
sed istánc cistellam te opsecro ut reddas mihi.
Phanostrata
Quid fit, Lampadio?
Lampadio
Quod tuom est teneas tuom.
Phanostrata
At me huius miseret.
Lampadio
Sic faciundum censeo:
da isti cistellam et intro abi cum istac semul.
770
Phanostrata
Tibi auscultabo. tene tu cistellam tibi,
abeamus intro. sed quid
est nomen tuae
dominae?
Halisca
Melaenis.
Phanostrata
I prae, iám ego te sequar.—
Cistellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.