Phanostrata
Audire vocem visa sum ante aedis modo
mei Lampadisci servi.
Lampadio
Non surda es, era:
recte audivisti.
545
Phanostrata
Quid agis hic?
Lampadio
Quod gaudeas.
Phanostrata
Quid id est?
Lampadio
Hinc ex hisce aedibus paulo prius
vidi exeuntem mulierem.
Phanostrata
Illam quae meam
gnatam sustulerat?
Lampadio
Rem tenes.
Phanostrata
Quid postea?
Lampadio
Dico éi, quo pacto eam ab hippodromo viderim
erilem nostram filiam sustollere.
550
extimuit tum illa.
Melaenis
Iam horret corpus, cor salit.
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam
puellam eamque me mihi supponere.
Phanostrata
Age perge, quaeso. ánimus audire expetit
ut gesta res sit.
555
Melaenis
Vtinam audire non queas.
Lampadio
Pergo illa
m onerare dictis: “illaec ted anus
fortu
nis ex secundis ad miseras vocat.
nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.
ego te reduco et revoco ad
summas ditias,
ubi tu locere in luculentam familiam,
560
unde tíbi talenta magna viginti pater
det dotis; non enim hic, ubi ex Tusco modo
tute tibi indigne dotem quaeras corpore.”
Phanostrata
An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?
Lampadio
Immo
meretrix fuit; sed ut sit dé ea re, eloquar.
565
iam perducebam illam ad me suadela mea:
anus éi amplexa est genua, plorans, obsecrans,
ne deserat se: eam suam esse filiam,
seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.
istanc quam quaeris inquit “ego amicae meae
570
dedi, quae éducaret eam pro filiola sua;
et vivit” inquit.
ubi ea est? inquam extempulo.
Phanostrata
Servate di med obsecro.
Melaenis
At me perditis.
Phanostrata
Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.
Lampadio
Quaesivi, et dixit meretrici Melaenidi.
575
Melaenis
Meum elocutust nomen, interii
oppido.
Lampadio
Vbi elocuta est, ego continuo
anum interrogo;
ubi habitat? inquam
duc ac demonstra mihi.
avecta est inquit
peregre hinc habitatum.
Melaenis
Obsipat
aculam.
580
Lampadio
Quo avecta est, eo sequemur. sicine
agis núgas? periisti hercle, ni
non hoc longe destiti
instare, usque adeo donec se adiurat anus
iam mihi monstrare.
Phanostrata
Át non missam oportuit.
Lampadio
Servatur. sed illaec se quandam aibat mulierem
585
suam bene volentem convenire etiam prius,
commune quacum id esset sibi negotium.
et scio venturam.
Melaenis
Me indicabit, et suas
ad meas miserias † alias faciem consciam.
589590
Phanostrata
Quid nunc vis facere me?
Lampadio
Intro abi atque animo bono es.
vir tuos si veniet, iube domi opperirier,
ne in quaestione mihi sit, si quid eum velim.
ego ad ánum recurro rursum.
Phanostrata
Lampadio, obsecro,
cura.
595
Lampadio
Perfectum ego hoc dabo negotium.
Phanostrata
Deos téque spero.—
Lampadio
Eosdem ego, uti abeas domum.
Melaenis
Adulescens, asta atque audi.
Lampadio
Men, mulier, vocas?
Melaenis
Te.
Lampadio
Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.
Melaenis
Quis istic habitat?
Lampadio
Demipho dominus meus.
Melaenis
Nempe istic est, qui Alcesimarcho filiam
600
suam despondit in divitias maxumas?
Lampadio
Is ipsust.
Melaenis
Eho tu, quam vos igitur filiam
nunc quaeritatis alteram?
Lampadio
Ego dicam tibi:
non ex uxore natam uxoris filiam.
Melaenis
Quid istuc est verbi?
605
Lampadio
Ex priore muliere
nata, inquam, meo ero est filia.
Melaenis
Certe modo
huius, quaé locuta est, quaerere aibas filiam.
Lampadio
Huius ergo quaero.
Melaenis
Quo modo igitur, obsecro,
haec est prior, quae nupta nunc est?
Lampadio
Conteris
tu tua me oratione, mulier, quisquis es.
610
medioxumam quam duxit uxorem, ex ea
nata est haec virgo, Alcesimarcho quae datur.
ea uxór diem obiit. iam scis?
Melaenis
Teneo istuc satis.
sed ego illud quaero confragosum, quo modo
prior pósterior sit et posterior sit prior?
615
Lampadio
Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,
prius grávida facta est priusque peperit filiam;
eam póstquam peperit, iussit parvam proici:
ego eam proieci, ália mulier sustulit,
ego inspectavi. érus hanc duxit postibi.
620
eam núnc puellam filiam eius quaerimus.
quid nunc supina susum in caelum conspicis?
Melaenis
Ei nunciam istuc quo properabas, nil moror.
nunc intellexi.
Lampadio
Dis hercle habeo gratiam,
nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.—
625
Melaenis
Nunc mihi bonae necessumst esse ingratiis,
quamquam esse nolo. rem palam esse intellego:
nunc egomet potius hanc inibo gratiam
ab illis, quam illaec me indicet. ibo domum,
atque ad parentes redducam Selenium.—
630
Cistellaria. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.