Lysidamvs
Máxumo ego ardeo flágitio néc quid agam meis rébus scio,
néc meam ut uxorem áspiciam cóntra oculis, ita dísperii;
ómnia palam súnt probra,
ómnibus modis óccidi miser.
940
ita mánufesto faucíbus teneor
nec quibus modis purgem scio me meae uxori.
atque expálliatus súm miser,
clandestinae núptiae.
censeo
945
mihi optumum est.
intro ad uxorem meam
súfferamque eí meum térgum ob iniúriam.
séd ecquis est quí homo munús velit fúngier
pró me? quid núnc agam néscio, nisi ut ímprobos
950
famulos imiter ac domo fugiam.
nam salus nulla est scapulis, si domum redeo.
nugas istic dicere licet. vapulo hercle ego invitus tamen
etsi malum merui.
hac dabo protinam
me et fugiam.
955
Chalinvs
Heus, sta ílico, amátor.
Lysidamvs
Óccidi, revocór: quasi non aúdiam, abíbo.
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.