Pardalisca
Sensim supera tolle limen pedes, mea nova nupta;
815
sospes iter incipe hoc, uti viro tuo
sémper sis superstes,
tuaque út potior polléntia sit vincásque virum victríxque sies,
tua vóx superet tuomque imperium: vir te vestiat, tu virum despolies.
noctúque et diu ut viro súbdola sis,
820
ópsecro, memento.
Olympio
Malo máxumo suo hercle ílico, ubi tántillum peccássit.
822825
Lysidamvs
Tace.
Olympio
Nón taceo.
Lysidamvs
Quae rés?
Olympio
Mala malaé male monstrat.
Lysidamvs
Faciés tu hanc rém mi ex paráta imparátam.
id quaérunt volúnt, haec ut ínfecta fáciant.
Pardalisca
Age Olýmpio, quando vís, uxorem
áccipe hanc ab nobis.
830
Olympio
Date érgo, datúrae si umquam éstis hodie.
Lysidamvs
Abíte intro.
Pardalisca
Amábo, integrae átque imperítae huic
impército.
Olympio
Futurum est.
Pardalisca
Valéte.
Olympio
Ite iám.
Lysidamvs
Ite.
Pardalisca
Iám valete.
Lysidamvs
Iamne ábscessit úxor?
835
Olympio
Domíst, ne time.
Lysidamvs
Eúax,
nunc pól demum ego sum líber.
meúm corculúm, melculúm, verculum.
Olympio
Heús tu,
malo, sí sapies, cavébis;
meást haec.
Lysidamvs
Sció, sed meus fructus est prior.
Olympio
Tene hánc lampadem.
840
Lysidamvs
Ímmo ego hánc tenebo.
Venus múltipotens, bona múlta mihi
dedísti, huius cúm copiám mihi dedísti.
Olympio
O
corpúsculum malaculum,
mea uxórcula. quae res?
Lysidamvs
Quid est?
845
Olympio
Ínstitit plantam
quasi lúca bos.
Lysidamvs
Tacé sis,
nebula haúd est mollis aeque atque huius pectus est.
Olympio
Edepol papillam bellulam—ei misero mihi.
Lysidamvs
Quid est?
Olympio
Péctus mi icit non cubito, verum ariete.
Lysidamvs
Quid tu ergo hanc, quaeso, tractas tam dura manu?
850
at mihi, qui belle hanc tracto, non bellum facit.
Olympio
Vah.
Lysidamvs
Quid negotist?
Olympio
Opsecro, ut valentulast,
paene exposivit cubito.
Lysidamvs
Cubitum ergo ire volt.
Olympio
Quin imus ergo?
Lysidamvs
I, belle belliatula.—
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.