Lysidamvs
Si sapitis, uxor, vos tamen cenabitis,
780
cena ubi erit cocta; égo ruri cenavero.
nam novom maritum ét novam nuptam volo
rus prosequi, novi hominum mores maleficos,
ne quis eam abripiat. facite vostro animo volup.
sed properate istum atque istam actutum emittere,
785
tandem ut † veniamus luci; égo cras hic ero.
cras habuero, uxor, ego tamen convivium.
Pardalisca
Fit quod futurum dixi: incenatum senem
foras extrudunt mulieres.
Lysidamvs
Quid tu hic agis?
Pardalisca
Ego eo quo me ipsa misit.
790
Lysidamvs
Veron?
Pardalisca
Serio.
Lysidamvs
Quid hic speculare?
Pardalisca
Nil equidem speculor.
Lysidamvs
Abi:
tu hic cunctas, intus alii festinant.
Pardalisca
Eo.—
Lysidamvs
Abi hinc sis ergo, pessumarum pessuma.
iamne abiit illaec? dicere hic quidvis licet.
qui amat, tamen hercle, si esurit, nullum esurit.
795
sed eccúm progreditur cum corona et lampade
meus socius, compar, commaritus vilicus.
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.