Olympio
Non mihi licere meam rem me solum, ut volo,
loqui atque cogitare, sine ted arbitro?
90
quid tu, malum, me sequere?
Chalinvs
Quia certum est mihi,
quasi umbra, quoquo tu ibis, te semper sequi;
quin edepol etiam si in crucem vis pergere,
sequi decretumst. dehinc conicito ceterum,
possisne necne clam me sutelis tuis
95
praeripere Casinam uxorem, proinde ut postulas.
Olympio
Quid tibi negotist mecum?
Chalinvs
Quid ais, impudens?
quid in urbe reptas, vilice haud magni preti?
Olympio
Lubet.
Chalinvs
Quin ruri es in praefectura tua?
quin potius quod legatum est tibi negotium,
100
id curas atque urbanis rebus te apstines?
huc mihi venisti sponsam praereptum meam:
abi rus, abi dierectus tuam in provinciam.
Olympio
Chaline, non sum oblitus officium meum:
praefeci ruri recte qui curet tamen.
105
ego huc quod veni in urbem si impetravero,
uxorem ut istam ducam, quam tu deperis,
bellam et tenellam Casinam, conservam tuam,
quando ego eam mecum rus uxorem abduxero,
ruri incubabo usque in praefectura mea.
110
Chalinvs
Tun illam ducas? hercle me suspendio,
quam tu eius potior fias, satiust mortuom.
Olympio
Mea praedast illa: proin tu te in laqueum induas.
Chalinvs
Ex sterculino effosse, tua illaec praeda sit?
Olympio
Scies hóc ita esse.
115
Chalinvs
Vae tibi.
Olympio
Quot te modis,
si vivo, habebo in nuptiis miserum meis.
Chalinvs
Quid tu mihi facies?
Olympio
Egone quid faciam tibi?
primum omnium huic lucebis novae nuptae facem;
postilla, ut semper, improbus nihilique eris:
post id locorum quando ad villam veneris,
120
dabitur tibi amphora una et una semita,
fons unus, unum ahenum et octo dolia:
quae nisi erunt semper plena, ego te implebo flagris.
ita te aggerunda curvom aqua faciam probe,
ut postilena possit ex te fieri.
125
post autem érvi nisi tu acervom éderis
aut quasi lumbricus terram, quod te postules
gustare quicquam, numquam edepol ieiunium
ieiunumst aeque atque ego te ruri reddibo.
post id, quom lassus fueris et famelicus,
130
noctu ut condigne te cubes curabitur.
Chalinvs
Quid facies?
Olympio
Concludere in fénestram firmiter,
unde auscultare possis quóm ego illam ausculer:
quom mi illa dicet “mi animule, mi Olympio,
mea vita, mea mellilla, mea festivitas,
135
sine tuos ocellos deosculer, voluptas mea,
sine amabo ted amari, meus festus dies,
meus pullus passer, mea columba, mi lepus”,
quom mi haec dicentur dicta, tum tu, furcifer,
quasi mus, in medio pariete versabere.
140
nunc ne tu te mihi respondere postules,
abeo intro. taedet tui sermonis.—
Chalinvs
Te sequor.
hic quidem pol certo nil ages síne med arbitro.—
Casina. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.