Evclio
I foras, lumbrice, qui sub terra erepsisti modo,
qui modo nusquam comparebas, nunc, cum compares, peris.
ego pol te, praestrigiator, miseris iam accipiam modis.
630
Strobilvs
Quae te mala crux agitat? quid tibi mecum est commerci, senex?
quid me adflictas? quid me raptas? qua me causa verberas?
Evclio
Verberabilissime, etiam rogitas, non fur, sed trifur?
Strobilvs
Quid tibi súrrupui?
Evclio
Redde huc sis.
Strobilvs
Quid tibi vis reddam?
Evclio
Rogas?
Strobilvs
Nil equidem tibi abstuli.
635
Evclio
At illud quod tibi abstuleras cedo.
ecquid agis?
Strobilvs
Quid agám?
Evclio
Auferre non potes.
Strobilvs
Quid vis tibi?
Evclio
Pone.
Strobilvs
Id quidem pol te datare credo consuetum, senex.
Evclio
Pone hoc sis, aufer cavillam, non ego nunc nugas ago.
Strobilvs
Quid ego ponam? quin tu eloquere quidquid est suo nomine.
non hercle equidem quicquam sumpsi nec tetigi.
640
Evclio
Ostende huc manus.
Strobilvs
Em tibi, ostendi, eccas.
Evclio
Video. age ostende etiam tertiam.
Strobilvs
Laruae hunc atque intemperiae insaniaeque agitant senem.
facisne iniuriam mihi?
Evclio
Fateor, quia non pendes, maximam.
atque id quoque iam fiet, nisi fatere.
Strobilvs
Quid fatear tibi?
Evclio
Quid abstulisti hinc?
645
Strobilvs
Di me perdant. si ego tui quicquam abstuli
nive adeo abstulisse vellem.
Evclio
Agedum, excutedum pallium.
Strobilvs
Tuo arbitratu.
Evclio
Ne inter tunicas habeas.
Strobilvs
Tempta qua lubet.
Evclio
Vah, scelestus quam benigne: ut ne abstulisse intellegam.
novi sycophantias. age rusum óstende huc manum
dexteram.
650
Strobilvs
Em.
Evclio
Nunc laevam ostende.
Strobilvs
Quin equidem ambas profero.
Evclio
Iam scrutari mitto. redde huc.
Strobilvs
Quid reddam?
Evclio
A, nugas agis,
certe habes.
Strobilvs
Habeo ego? quid habeo?
Evclio
Non dico, audire expetis.
id meum, quidquid habes, redde.
Strobilvs
Insanis: perscrutatus es
tuo arbitratu, neque tui me quicquam invenisti penes.
Evclio
Máne, mane. quís illic est? quis hic íntus alter érat tecum simul?
655
perii hercle: ille nunc íntus turbat, hunc si amitto hic abierit.
postremo hunc iam perscrutavi, hic nihil habet. abi quo lubet.
Strobilvs
Iuppiter te dique perdant.
Evclio
Haud male egit gratias.
ibo intro atque illi socienno tuo iam interstringam gulam.
fugin hinc ab oculis? abin an non?
660
Strobilvs
Abeo.
Evclio
Cave sis † te videam.—
Aulularia. T. Maccius Plautus. ed. Friedrich Leo. Berlin. 1895.
Sponsored by Perseus Project, Tufts University.
Funding provided by The National Endowment for the Humanities.