multitudinem eorum qui iam crediderant in eum ex populo, tanti venerunt adversus eum, timentes ne multa multitudo credentium de manibus eorum raperent eum. ego autem aestimo etiam alteram causam congregatae multitudinis contra eum, quoniam qui putabant eum in Beelzebub eicere solere daemonia, arbitrabantur eum ex
quibusdam maleficis disciplinis et magicis posse effugere de medio volentium eum tenere. et forsitan quidam eorum audierant, quomodo aliquando cum iam praecipitandus fuisset de supercilio montis, effugit manus iam tenentium se, non fuga simplici et humana sed alia quadam extra naturam humanam. propter hanc etenim causam etiam apud
Marcum ludas dicebat turbae, quae veniebat cum ipso cum gladiis et fustibus: »quemcumque osculatus fuero ipse est; tenete eum et abducite diligenter«; dicens enim »abducite diligenter« maligne significatione videtur dixisse, tamquam si dicat, nisi diligenter eum tenentes abduxeritis, cum voluerit effugiet vos. illi autem audientes
secundum aestimationem ludae, quasi non paterna divinitate adiutus hoc ageret vel alia multa, omnia faciebant ut diligenter eum tenerent et custodirent. multi sunt et nunc cum spiritalibus gladiis spirituum malignorum et fustibus similiter contra lesum militantes, quemadmodum illi; quorum insidiis omnino melior fit lesus, quamvis pro
tempore suscipiat in se eorum incursus, ut inpleantur peccata insidiantium ei et manifesta fiat malitia voluntatis eorum adversus veritatem unigeniti dei verbi. qui autem sic cum gladiis et fustibus militant contra lesum, variis et diversis de deo dogmatibus venientes ex propbsito insidiantur lesu. sunt autem et qui a presbyteris impii
populi sui transmissi contra verbum militant veritatis, quod est in lesu.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.