erat quae ipse de se docens dicebat: »ego sum veritas et via et vita«, »ego sum ianua«, »ego sum resurrectio«, »ego sum panis vivus caelo «, et sciens esse se ante nativitatem etiam ipsius Abrahae, (propter quod et dicebat: »ante Abraham ego sum«), et sciens sapientia erat et verbum vivum (sapientia quideni quam »deus creavit
principium viarum suarum in opera sua«, verbum autem quod in principio apud deum, deus verbum«). haec omnia de se ipso et videns Pharisaeos, quia iUud quidem quod secundum dispensationem humanam et propter homines erat, ut capere eum possint, sciebant ex divinis scripturis, quoniam »de semine erat David
secundum carnem«, forsitan autem quoniam et omnino eum filium esse David, videns autem longe eos esse ab intellectu divini- 1 tatis suae secundum quod principium erat universae creaturae, nullius filius constitutus nisi »dei qui super omnia « arguere volens titubantem aestimationem eoruni de se et provocare eos serinonibus suis, ut velint ascendere verbo et videre secundum quod deus verbuni
erat, qui «erat in principio apud «, in primis quidcm dixit: quid vobis videtur de Christo, cuius est filius? ita respondentibus et dicentibus: David, iteruin eis respondit manifestans sublimitatem divinitatis suae, quae demonstrabatur in ipso 834 principio Psalmi, dicens: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam
inimicos tuos scabellum pedum tuorum, ut, etsi tunc ei respondere non possent, tamen occasionem acciperent ex verbis ipsius, ut totum Psalmum considerantes aliquid amplius sentirent de Christo, qui non solum excedens erat humanam naturam, sed etiam ceteras genitas, secundum quod ait: »in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum
genui te«. non enim specialiter designavit, in quorum sanctorum, sed generaliter de omnibus sanctis, id est non solum hominum sed etiam angelorum, dicens: »in splendoribus sanctorum, ex utero ante luciferum genui te«. et si quidem sapienter et illud: »iuravit dominus nec eum paenitebit: tu es sacerdos
in aeternum secundum ordinem Melchisedech«, subiecissent se sicut discipuli tali salvatori nostro, qui a deo erat transmissus magister atque sacerdos. sed causa fuit, propter quam Pharisaei non potuerunt respondere sermonibus Christi. ista: quoniam nihil magnum de Christo in sanctis scripturis positum sentiebant, sed tantummodo
de dispensatione eius humana, sed nec ipsam digne divina dispensatione. puto enim quod nec illud sciebant quod dixit: »ecce virgo in utero concipiet, et vocabunt nomen eius Emmanuel«, nec »ecce orietur stella ex Iacob«, de nativitate videlicet Christi.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.