discipuli eius et furentur eum et dicant plebi: resurrexit a ’, et erit novissityius error peior priore. ait autem illis Pilatus: habetis custodes; ite custodite sicut scitis. illi autem euntes munierunt sepulcrum signantes lapidem cum custodibus (27. 62 — 66).
Pilatum. ut dicerent haec quae dixerunt: dicite, sacerdotes, cum dixisset lesus: »solvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo 1 quo proposito euni dixisse putatis ? de solutione et resurrectione »corporis sui« aut de templi destructione et reparatione ipsius ? si intellexistis sic, quia de resurrectione sua ista dicebat, quomodo testimonium dantes adversus eum dixistis, quoniam »hic dixit:
possum solvere templum hoc et in triduo reaedificare eum«? si vere de templo illo intellexistis, secundum quod et testimonium prae- buistis, unde modo scitis quoniam dixit »post tres dies« a mortuis resurrecturum ? vide ergo quomodo impietas seipsam suis verbis expugnat. per haec enim verba ipsi testimonium suum illud condemnant,
quoniam vere intellegentes eum de resurrectione »corporis« sui illa dicere et scientes converterunt sermones eius ad destructionem et rparationem illius insensibilis templi.
discipulis suis ut furentur eum noctu et dicant post tres dies quia resurrexit a mortiiis ? sed hoc ex hoc ipso incredibile est, post tantos sermones morales quos in populo docuit universo et post tales et tantas virtutes quas ubique in omni ludaea ostendit, ut falleret discipulos suos verbis, ut etiam ipsi culparent ista mandantem, et ideo nequaquam
facerent quod mandabat, maxime propter periculum quod imminebat eis a populo, si confiterentur eum qui ante modicum fuerat crucifixus et doctorem se habere et Christum. si autem hoc eum dixisse incredi- bile est, vide nisi consequens est, ut sicut prodigia fecit, ut sicut evangelium suum praedicandum »in toto mundo« praedixit, et
»ante praesides et reges stabitis«, et sicut : »Hierusalem destruetur «, sic et de resurrectione sua praedixit quod ait: »sovite templum hoc, et ego in triduo suscitabo eum«. propterea et in suum locuti sunt sacerdotes et Pkarisaei ad Pilatum dicentes, quoniam ille seductor dixit adhuc vivens, quoniam post tres dies resurgam.
documentis tantis, ut susciperent. quia lesus erat Christus, sed et post haec omnia malignabantur propter duritiam cordis sui. quia sicut induratum fuerat cor Pharaonis super tantis et talibus prodigiis, quae in Aegypto fuerant facta. sic et isti sunt indurati, ut »congregati cum senioribus et consilium accipientes darent pecunianid avaris ut dicant,
»quia discipuli eius venientes noctu furati sunt eumdormientibus nobis«. et qui legebant in lege: »non falsum testimonium dices«, etiam ad falsum testimonium invitabant. expendentes pecuniam multam ut milites quidem falsum testimonium dicant (propter avaritiam pe- riculis se subdentes si furatum esset corpus lesu), praesidem autem
multo magis placarent et ei suaderent (tantis pecuniis quantis poterat praeses placari sive autem et precibus), volentes eos eruere de peri- culo. qui adversus seipsos falsum testimonium praebuerunt dicentes contra disciplinam militarem obdormisse se tunc tanto somno, ut discipuli ausi essent venire simul et multi (confidentes quoniam
milites dormiunt abundantius) et sic furarentur corpus lesu.
Moysen, sic aut amplius duritia cordis istorum non sohim factis signis et prodigiis est flexa, sed neque custodibus nuntiantibus credi- derunt, »qui venerunt in civitatem et nuntiaverunt omnia quaecumque fuerant facta«. et »Pharaoni« quidem dictum est: »ad hoc ipsum suscitavi, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur
nomen meum in universa «, istos autem »supportavit« magnani- mitas dei, »vasa irae praeparata in «, fiat »salus ingentibus«.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.