descendat nunc de cruce et credimus illi. confidit in deum, liberoMt nunc eum si vult eum; dixit enim, quia filius dei sum (27, 39 — 43).
serunt; scriptum est enim: mt quid deposuisti maceriem eius, et vinde- miant eam omnes qui praetereunt viam ?« quamdiu ergo quis jDraeterivit viam neque declinavit a via, aut stans dicere potest deo: statuisti »supra petram pedes meos«, non blasphemat lesum; si ceciderit aut praeterierit vel transierit vel declinaverit, tunc eum
blasphemat. sicut adhuc, qui in mala opera ceciderunt, et sicut qui dereliquerunt »terminos aeternos« et viam ecclesiae caelestis, fluctuantur et circumferuntur »ab omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad remedium erroris«. omnes enim praetereuntes et declinantes esse si quis dixerit, non peccabit, propter
quod et ipsi inter praetereuntes habentur et blasphemant lesum, non habentes caput firmum, sed moventes eum sursum et deorsum, quo- niam non sunt prudentes nec habent oculos suos in capite suo, in quo habere debuerant Ecclesiaste dicente: »sapientis oculi in capite eius sunt«. praetereuntium ergo et declinantium opus est lesum blas- 1 phemare filium dei, quia xnemo in spiritu dei loquens dicit: anathema Iesu«.
audiunt quae dicuntur nec de quibus adfirmant: lesus enim dixit: xsolvite templum hoc, et ego in triduo suscitabo «, jyraetereuntes autem quasi »falsi testes« contra lesum dicebant quod non erat de eo, adpetentes eum: vah qui destruit templum dei, et in triduo reaedificat eum. non enim ipse destruit templum, sed quod alii destruunt
ipse aedificat; sive »templum proprium corporisc, quod a ludaeis fuerat traditum morti, sive templum testium suorum et omnium qui habuerunt verbum dei in se et ex insidiis impiorum propter pietatem mortui sunt (»venit« enim »hora, quando omnes, qui in sunt, audient vocem filii dei et resurgent«). et non solum in eo
dicebant: qui destruit templum, mentiti sunt, sed etiam illud quod dixerunt: »et ego in triduo reaedificabo eum«. nec enim dixit se tempkim, sed suscitaturum; sermo enim aedificationis non ostendit subitaneum opus, suscitationis autem ostendit.
(accipiens virtutem a patre) et hoc fecit et amplius; cunctis enim capientibus verbum suum salutem suam ostendit. et illi quidem deri- dentes dicebant: si filius dei es, descende de cruce, ipse autem filium dei se deridentibus quidem non ostendebat, ostendit autem credenti- bus sibi, postquam dispensavit quae oportebat eum dispensare in
tribus illis diebus, postqviam descendens ad inferos »mortificatus corpore vivificatus autem in spiritu, spiritibus qui erant in carcere praedicavit, qui non crediderant aliquando, quando expectabatur patientia dei in diebus Noe cum fabricaretur arca, in qua pauci. id est octo animae, sunt salvati per «. et non est derelictus illic
(sicut ipse dicebat: »quoniam non derelinques animam meam in in- 2 ferno«), oportebat autem eum et ascendere ad proprium patrem deum, ut »ascendens in altumu captivet captivitatem et accipiat »dona in homines« et post haec ostendat se fortiorem morte dicens ad »ubi est, mors, aculeus tuus ?«
se credituros in eum quasi in regem Israel, si descendens a cruce videretur ab eis. ipse autem non curabat indignum aliquid agere propter derisionis iniuriam et facere, quod dicebatur ab eis extra rationem et ordinem.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.