autem, verba in scripturis posita, habent, nec ipsa ad plenum sed ex parte, nihilominus hoc ipsum propheta dicente mysterium quod nunc est inpletum. utrum autem conscissum est aliquod vestimento- rum eius in illa partitione aut niansit unumquodque eorum integrum 1 2 sicut fuit, et qualia illa vestimenta fuerunt, non legimus apud tres evangelistas; apud lohannem autem discimus quoniam »milites postquam crucifixerunt Christum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quattuor partes, unicuique militi partem, tunicam autem, quoniam
erat non consutilis sed a sursum textilis per totum, dixerunt ad invicem: non conscindamus eam, sed sortiamur de ea«. non ergo acceperunt eam. sed qui sortitus est. disputans autem aliquis de differentia eorum, qui vestirnenta domini habent, inveniet sine dubio qui Jn dogmatibus suis etsi non habent ipsum, »tunicam« tamen
desursum textilem »per totum« habent, alii autem nec ipsam sed quam particulam vestimenti eius. et hoc considera quoniam secun- dum Matthaeum quidem lesus An.: accipiens »acetum cum felle per-
« gustavit et »noluit bi- «, secundum Marcum autem cum daretur »ei myrrhatum vi- num«, »non accepit. Π 328, 7 (vgl. B [Matthaei] II. 204) τὸν γὰρ οἶνον μετὰ χολῆς ἔφη Ματθαῖος γευσάμενον μὴ θελῆσαι πιεῖν, μὴ γεύσασθαι δἐ τὴν ἀρχὴν ἐσμυρνισμένον οἶνον Μᾶρκος.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.