ad dextram virtutis (et non est additum dei), dignum est pervidere, quid est ad dextram virtutis sedere filium hominis. item tres evangelistae similiter scribunt: videbitis sedenfem; et simplicibus quidem conceditur, qui nihil altum possunt audire in eo quod dicit sedentem, ac si dicat supra virtutem fundatum. quibus autem possibile est
spiritu onmia perscrutari »etiam altitudines dei«,
et de Christo dicuntur. quae conferre oportet cum dicto praesenti, ut ex humili aestimatione et fabulosa videamus, quid significet more humano sessio Christi. videtur autem mihi quoniam fundationem 1 quandam et firmitatem regalem significat sessio filii hominis. iuxta virtutem ergo. qui solus est virtus et proprie nominatur, et a dextris
fundatus est, [et] qui accepit omnem potestatem a patre sicut »in caelo 2 3 et in terra«, et hanc fundationem aliquando videbunt etiani postquam cum laetitia viderint eum beati.
quem nihil erit contrarium his quae tradidimus. secundum Matthaeum autem, qui dicit : amodo videbitis, et secundum Lucam dicentem: »ex hoc erit filius hominisu et cetera, quaerendum est si ex quo haec dixit salvator, inpleta sunt et in eis, qui audierunt quod dixit: amodo videbitis filium hominis sedentem a dextris virtutis. et dicimus quoniam
potest inpletum videri, quoniam ex illo, id est a tempore dispen- sationis, filius hominis sedit ad dextram virtutis, et viderunt eum dis- cipuK eius resurgentem a mortuis, et per hoc viderunt eum fundatum ad dextram virtutis, secundum quod tradidimus supra. aut ita: vide si potes horam et diem metiri non secundum brevitatem quae est apud
homines horarum atque dierum, sed secundum longitudinem quae est apud dominum sempiternum, cui a constitutione mundi usque ad consummationem eius unus est dies: quod demonstratur parabola, ubi dicit de conductis mane in vineam et tertia hora et sexta et usque ad undecimam. nihil ergo mirum est, quod hic dicit salvator amodo
spatium esse brevissimum usque tunc, in quo spatio dicebat: videbUis filium hominis sedentem a dextris virtutis ad illos qui tunc eum audie- bant — forte orte tunc quando »dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabelkim pedum tuorum«, in erant et illi, ad quos dicebat amodo videbilis; inimicus enim erat et
Caiphas qui insidiabatur Christo.
vineam sine fructu. si quis autem non vult esse huiusmodi nubes, super quibus et cum quibus veniet filius hominis apparens, ipse sciat. semper enim super illis et cum illis venit, ostendens suum adventum dignis se, deus verbum et sapientia et veritas et iustitia. hae autem, quas tradidimus nubes, quasi portantes »imaginem caelestis«
sunt caeli non transeuntis, sede dei et regno dei dignificatae, quasi »heredes dei et coheredes Christic, et conregnant ei.
Commentariorum Series In Evangelium Matthaei (Mt. 22.34-27.63). Origenes. ed. Erich Klostermann. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.