ORIGEΝES HOMILIEN ZU LUKAS
vos legisse dixistis, e quibus alter et sensibus hebes esset et verbis, alter in verbis luderet, in sententiis dormitaret. Quamobrem petistis, ut contemptis istiusmodi nugis saltem triginta et novem Adamantii nostri in Lucam omelias, sicut in graeco interpreter — molestam rem et tormento similem alieno, ut ait
TulUus, stomacho et non suo scribere; quam tamen idcirco nunc faciam, quia subhmiora non poscitis. Siquidem illud quod ohm Romae sancta Blaesilla efflagitaverat, ut viginti sex tomos ilhus in Matthaeum et quinque ahos in Lucam et triginta duos in Johannem nostrae hnguae traderem, nec virium mearum nec otii nec laboris
esse perspicitis. En quantum apud nie et auctoritas vestra et voluntas valet! Praetermisi pauluhim Hebraicarum Quaestionum 1 libros, ut ad arbitrium vestrum lucrativi operis haec, qualiacunque sunt, non mea, sed aliena dictarem, praesertim cum a sinistro oscinem corvum audiam crocitantem, ct mirum in modum de cunctarum avium ridcrc coloribus, cum totus ipse tenebrosus sit. Fateoritaque, o antequam ille objiciat, in his Origenem tractatibus quasi puerum talis ludere. Alia sunt virilia eius et senectutis seria; quae si libuerit, si potuero, si Dominus, ut in latimim sermonem vertam, dederit commeatum, et praetermissum prius opus explevero, tunc videre poteritis, immo per vos Romana lingua cognoscet, quantum boni
et ante nescierit et scire nunc coeperit. Praeterea commentarios viri eloquentissimi Hilarii et beati martyris Victorini, quos in Matthaeo diverso sermone, sed una gratia Spiritus ediderunt, post paucos dies ad vosmittere disposui, ne ignoretis, quantum in nostris quoque hominibus sanctarum scripturarum quondam studium fuerit.
Homiliae In Lucam. Origenes. ed. Max Rauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.