HOMILIA VII.
statim ut audivit angelum nuntiantem, quod conceperit Salvatorem 108 et quod cognata illius Elisabeth haberet in utero, >consurgens cum festinatione venit
in montana, et ingressa est domum Elisabeth<. Jesus enim, in utero illius erat, festinabat adhuc in ventre matris Joannem positum sanctificare. Denique
antequam veniret Maria et salutaret Elisabeth, non >exsultavit infans in utero<; sed statim Maria locuta est verbum, quod Filius Dei in ventre matris suggesserat,
>exsultavit infans in gaudio<, et tunc primum praecursorem suum prophetam fecit Jesus.
Unde scriptum est: >Consurgens Maria in diebus illis, venit in montana<. Debuerat etiam, esset sollicitudine non pigra, properare sollicite et Spiritu
sancto plena ad sublimiora perduci et virtute Dei protegi, a qua jam fuerat obumbrata. Venit ergo >in civitatem Juda et in domum Zachariae, et salutavit Elisabeth.
Et factum est, cum audisset salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero ejus, et repleta est Spiritu sancto<.
φιλήματι, ἀλλὰ φωνῇ· δῆλον, ὅτι τῇ συνήθει τοῖς φίλοις προσεφθέγξατο τὴν εἰρήνην ἐπιφωνήσασα τῇ συγγενίδι, ὅπερ ἔθος Ἑβραίοις ἀνέκαθεν, ἢ χαριέστερόν τινα λόγον ἐπιφθεγξαμένη, ὡς εἰώθει τῇ τῶν συνήθων φίλων θέᾳ χαριέντως ἐπιλέγεσθαι.
tunc >repleta est Spiritu propter filium sit >repleta
sanctum recepisset, tunc et illa post sanctificationem filii >repleta est Spiritu sancto<. Poteris hoc credere, si simile quid etiam de Salvatore cognoveris. Invenitur
beata Maria, sicut in aliquantis exemplaribus repperimus,
repleta est Maria, quando coepit in utero habere Salvatorem. Statim enim ut Spiritum sanctum accepit Dominici corporis conditorem, et Filius Dei esse coepit
in utero, etiam ipsa completa est Spiritu sancto.
οὔτε γενέσθαι δύναται. Ἒν γὰρ τὸ θεῖον κύημα, εἷς ὁ θεῖος τοκετός, καὶ μία ἡ γεννήσασα τὸν θεάνθρωπον. Τί μοι τοίνυν πρώτη προσαγορεύεις ; Μὴ γὰρ ἐγώ εἰμι ἡ τὸν σωτῆρα τίκτουσα; Ἐμὲ ἐχρῆν ἐλθεῖν πρὸς σέ· σὺ γὰρ ὑπὲρ πάσας τὰς γυναῖκας εὐλογημένη· σὺ μήτηρ τοῦ κυρίου μου, σὺ ἐμὴ κυρία ἡ τῆς κατάρας τὴν λύσιν βαστάζουσα.|
inter mulieres<. Debemus in hoc loco, ne simplices quique decipiantur, ea, quae solent haeretici opponere, confutare. In tantum quippe nescio quis prorupit insaniae,
ut assereret negatam fuisse Mariam a Salvatore, eo quod post nativitatem illius juncta fuerit Joseph, et locutus est, quae, quali mente dixerit, ipse
noverit, qui locutus est. Si quando igitur haeretici vobis tale quid objecerint, respondete eis et dicite: Certe >Spiritu sancto< plena Elisabeth ait: >benedicta
tu inter mulieres<. Si a Spiritu sancto benedicta canitur Maria, quomodo eam Salvator negavit? Porro quod asserunt eam nupsisse post partum, unde approbent,
non habent; hi enim filii, qui Joseph dicebantur, non erant orti de Maria, neque est ulla scriptura, quae ista commemoret.
ἐκ μόνης τῆς Μαρίας πνεύματος ἁγίου ἐνοικήσαντος ἐν αὐτῇ καὶ τῆς τοῦ ὑψίστου δυνάμεως ἐπισκιασάσης αὐτῇ· οἱ γὰρ ἐκ τῶν πατέρων τὴν σπορὰν ἔχοντες ἐκείνων εἰσὶ καρποί, καθὼς καὶ τῷ Δαβὶδ ἐρρήθη· ἐκ καρποῦ τῆς κοιλίας σου<, τοῦτ’ ἔστιν οἱ πρόγονοι τῆς παναγίας θεοτόκου καὶ αὐτοὶ ἐκ σπορᾶς ἀνδρῶν γεννηθέντες.
dicit, et maxime Spiritu sancto plena, quasi nesciat, quod juxta Dei voluntatem mater Domini venerit ad eam; sed isto sensu loquitur: quid boni feci? quae
opera mea tanta sunt, ut mater Domini ad me veniat? per quam
tua in aures meas, exsultavit in exsultatione infans in utero<. Sancta erat anima beati Joannis, et adhuc 110 in matris utero clausa venturaque in mundum sciebat,
quem Israhel ignorabat; unde >exsilivit<, et non simpliciter >exsilivit< sed >in gaudio<. Senserat enim venisse Dominum suum, ut sanctificaret servum, antequam
de matris ventre procederet. Utinam mihi eveniat, ut ab infidelibus stultus dicar, qui talibus credidi. Ipsum opus ostendit et veritas non me stultitiae, sed sapientiae credidisse, quia hoc, quod stultum apud illos putatur, mihi salutis occasio fit. Nisi enim fuisset caelestis et beata nativitas Salvatoris, nisi habuisset
divini aliquid et humanitatem hominum supergredientis, nunquam in toto orbe illius doctrina penetrasset. Si tantum homo fuisset in Mariae utero et non Dei Filius, quomodo poterat fieri,
fuit, qui nunc propter misericordiam Dei habemus intellegentiam et scimus Deum? Quis non incredulus justitiae, qui nunc propter Christum justitiam habemus
sequimurque justitiam? Quis nostrum non errabundus et vagus, qui nunc propter adventum Salvatoris non fluctuamus atque turbamur, sed sumus in
via, in illo videlicet, qui ait: Ego sum via Possumus et congregantes videre, quoniam omnia, quae scripta sunt de eo,
sed etiam nunc operentur in nobis. Quis vos, Ο catechumeni, in ecclesiam congregavit? quis stimulus impulit, ut relictis domibus in hunc coetum coeatis?
Neque enim nos domus vestras singillatim circuimus, sed omnipotens Pater virtute invisibili subjicit cordibus vestris, quos scit esse dignos, hunc ardorem, ut 111
quasi inviti et retractantes veniatis ad fidem, maxime in exordio religionis, cum veluti trepidi et paventes salutis fidem cum timore suscipitis. Obsecro vos, Ο
catechumeni: nolite retractare, nemo vestrum formidet et paveat, sed sequimini praeeuntem Jesum. Ille vos trahit ad salutem, tem, congregat in ecclesiam nunc
quidem super terram, si autem
quia erit perfectio his, >quae dicta sunt< ei >a Domino<. Super quibus et Maria >magnificat< Dominum Jesum. >Magnificat< autem Dominum, spiritus Deum<. Quae
quam habeant interpretationem, si concesserit Dominus, ut rursus in ecclesiam congregemur, ut festivi veniatis ad domum Dei, et divinae lectioni praebeatis
aures, quaeremus, ventilabimus, disseremus in Christo Jesu: cui est gloria, et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Homiliae In Lucam. Origenes. ed. Max Rauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.