HOMILIA V.
De eo, quod Zacharias obmutuit.
conclemnatur et reticet, immo tantum nutibus loquitur, et mutus usque ad ortum Joannis fihi perseverat. Quo haec tendit historia? Silentium Zachariae
ad nos transiit, nobisque non tacet Christus, apud illos usque hodie silet: quamobrem et Zacharias propheta tacuit. Manifestissime etenim ex sermonibus ipsius
comprobatur, quod et propheta fuerit et sacerdos. Quid sibi vult autem hoc, quod sequitur: >annuebat eis< et damnum nutibus compensabat? Ego puto
talia esse opera, quae absque sermone atque ratione nihil nutibus differunt. Ubi vero ratio et sermo praecesserit et ita opus fuerit subsecutum, non debent existimari
simplices nutus, qui ornantur sermone atque ratione. Si igitur videris conversationem Judaeorum sine ratione atque sermone,
compleri. Circumcisio eorum nutibus similis est. Nisi enim circumcisionis ratio reddatur, nutus est circumcisio et opus mutum. Pascha et aliae sollemnitates
nutus magis sunt, quam veritas. Usque hodie populus Israhel surdus et
abjecerat. Et olim quidem Moyses loquebatur: >ego autem ἄλογος sum< — quod licet aliter latinus expresserit, tamen proprie transferri potest: >absque sermone sive ratione < —, et postquam hoc ait, accepit rationem sive sermonum quem confessus fuerat se antea non habere. Populus autem Israhel
in Aegypto, priusquam legem acciperet, absque sermone atque ratione 102 quodammodo < erat; deinde accepit sermonem, cujus imago fuit Moyses. Iste igitur non confitetur modo, quod tunc confessus
legalium praeceptorum et prophetici vaticinii rationem reddere? Cessavit esse Christus in
in cucumerario, ut civitas, quae expugnatur<. Quibus relictis salus translata est ad nationes, ut ilii concitentur ad zelum. Intuentes ergo dispensationem et arcanum Dei, quomodo Israhel abjectus sit in salutem nostram, cavere debemus, ne forte et ilii nostri causa ejecti sint, et nos majori supplicio digni simus, propter quos et alii
derelicti sunt, et nos nihil dignum adoptione Dei et ejus clementia fecerimus, qui adoptavit nos et in suos filios reputavit in Christo Jesu: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Homiliae In Lucam. Origenes. ed. Max Rauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.