HOMILIA XXXVI.
225 De eo, quod scriptum est: >Qui voluerit animam suam perdet eam <, usque ad eum locum, ubi ait: >regnum vos est <.
perdiderit eam, salvabit eam <. Martyres quaerunt >salvare suam < propterea perdunt, ut salvent eam. Qui vero >salvare animam suam < et non >perdunt < eam, hi >et perdunt < pariter >in gehennam <. Quamobrem >timere eos, qui possunt corpus occidere, sed timete magis eum, 1 qui potest ammam et corpus perdere in gehennam <. Hoc ad juxta vires ingenii nostri breviter dixerimus; >animalis autem homo non recipit ea, quae sunt spiritus <, et idcirco non potest. >Seminatur corpus animale, surgit corpus
Porro >qui adhaeret Domino, spiritus unus < ; ergo, >qui Domino copulatur <, cum animalis esset, per id vertitur et >unus est spiritus <, nos quoque nostram, ut adhaerentes Domino in unum spiritum transformemur. Sed et de regno Dei interrogatus Salvator a Pharisaeis
>quando venerit < respondit : >Non venit regnum neque dicunt: ecce hic, aut ecce ibi. Regnum enim Dei intra vos est <. Non omnibus Salvator dicit: >regnum Dei 226 est <, siquidem in peccatoribus regnum peccati est et ulla ambiguitate aut regnum Dei in corde nostro imperat aut peccati.
Unde sive quae facimus, sive quae loquimur, sive quae cogitamus, contemplemur attentius, et tunc videbimus, utrum Dei imperium regnet in nobis an imperium deUctorum. Quam diversitatem sciens esse Apostolus quosdam commonet, dicens: >non regnet peccatum m mortah vestro corpore < Si quis nostrum
regnum Dei, regnatur ab eo; si quis avaritiae ardore cruciatur, regnatur ab avaritia. Porro qui justus est, justitiam reginam habet; qui vanae gloriae ambitione sustoUitur, regnat ei aura popularis. Qui moeret, qui aliquid reformidat, qui amat, qui desiderat, imperant ei singula, prout perturbationibus variis possidetur.
Quae onmia cognoscentes, et quam multa sint genera regnorum, surgamus precemurque Deum, ut auferat a nobis regnum inimici, et possimus sub regno esse Dei omnipotentis, id 2 est sub regno sapientiae, paeis, justitiae, veritatis, qiiae cuncta in unigenito Dei Filio intelleguntur : cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Homiliae In Lucam. Origenes. ed. Max Rauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.