HOMILIA ΧΧΧ.
De tentatione Salvatoris secunda.
Antichristus regnare desiderat, ut occidat, quos sibi subjecerat ; Christus ad hoc regnat, ut salvet. Et unusquisquenostrum, sifidelis est, regnatur a Christo sermone, sapientia, justitia, veritate. Sin autem amatores voluptatis magis sumus quam amatores Dei, reg- 1 iiamur a peccato, de quo Apostolus loquitur: >non ergo peccatum in vestro mortali corpore <. Duo igitur reges regnare festinant: peccati rex peccatoribus diabolus, justitiae rex justis Christus. Sciensque diabolus ad hoc venisse Christum,
ut regnum ilhus tolleret et hi, qui sub eo erant, inciperent esse sub Christo, >ostendit 199 ei regna mundi < et hominum saecuh, quomodo alii regnentur a
fornicatione, alii ab avaritia, illi populari rapiantur aura, hi formae capiantur illecebris. Neque vero arbitrandum est, quod regna ei mundi ostendens Persarum,
verbi gratia , regnum Indorumque monstraverit, sed >ostendit ei omnia regna x <, id est, regnum suum, quomodo regnaret in mundo, ut cohortans eum facere,
quod volebat, inciperet etiam Christum habere subjectum. Vis, inquit, in omnibus his regnare ? Ἔδειξεν αὐτῷ πάσας τὰς βασιλείας τῆς οἰκουμένης(. Βασιλeίας κόσμου φησὶ τῶν κοσμικῶν ἀνθρώπων, τίνα τρόπον οἶ μὲν βασιλεύονται ὑπὸ πορνείας, οἱ δὲ βασιλεύονται ὑπὸ φιλ- αργυρίας, οἱ δὲ ὑπὸ κενοδοξίας καὶ ἑτέρων παθῶν. Εἰ μὴ γὰρ τοῦτό ἐστι, πῶς ἠδύνατο αὐτὸς τοὺς τῶν περάτων τόπους εἰς ἔνα τόπον πρὸς θεωρίαν σωματικὴν ἀγαγεῖν; Οὐκ ἐδείκυνε δέ αὐτῷ τὰς ασιλείας τοῦ κόσ- μου, οἶον φέρε εἰπεῖν τὴν Περσῶν οἰκονομίαν ἢ τὴν Ἰνδῶν, ἀλλ' ἐδείκνυεν αὐτῷ τὰς βασιλείας x <, τίνα τρόπον ἰσχύει αὐτῶν βασιλεύειν, ἵν αὐτὸν προτρέψηται ποιῆσαι, 2 Ostendit innumerabiles hominum multituclines, quae suo tenebantur imperio. Et revera, si miseriam et infelicitatem nostram
simpliciter volumus confiteri, pene totius mundi rex diabolus est; unde et >princeps istius saeculi < a Salvatore ergo dicit, hoc est: vides hos homines, qui sub meo regno sunt? — et >ostendit ei in puncto temporis <, hoc est in cursu, qui ad comparationem aeternitatis puncti instar obtinet.
Neque enim neccessarium habebat Salvator, ut ei diutius saecuU istius negotia monstrarentur : statim ut aciem luminum suorum ad contemplandum vertit, et peccata regnantia et eos, qui regnarentur a vitiis, conspexit et ipsum >principem saeculi < superbientem atque 200 gaudentem in propriam perniciem,
quia tantos sub suo habebat imperio. Dicit ergo ad Dominum diabolus : In eo venisti, ut adversum me dimices et toUas de imperio meo, quos nunc subjectos
habeo ? Nolo contendas, nolo nitaris, ne habeas uUam in certando molestiam. Unum est, quod percor: >procidens adora me < regnum omne, quod teneo. Verum
Dominus noster atque Salvator vult quidem regnare et omnes ὃ ἐνόμιζε ποιήσαντος περιγενήσεσθαι τοῦ Χριστοῦ.
peccato regnet, ut nihil faciat indecorum, et non vult absque labore subjectus diabolo coronari nec sic regnare ceteris, ut ipse regnetur a diabolo. Unde loquitur
ad eum : >scriptum est : Deum tuum adorabis, et ipsi soli sevies <, Hos, inquit, omnes propterea volo mihi esse subjectos, ut >Dominum
adorent et ipsi soli serviant <; est cupido regni mei. Tu autem a me vis incipere peccatum, quod ego dissoluturus huc veni, quod etiam a ceteris auferre desidero.
Scito Scito atque cognosce me in hoc manere, quod dixi, ut adoretur Dominus Deus solus, et hos omnes sub meam faciam potestatem meoque regno subjiciam. Cui gaudemus nos quoque esse subjectos, et deprecemur Deum, ut >regnans peccatum in corpore < nostro mortificet et regnet
nobis solus Christus Jesus : cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Homiliae In Lucam. Origenes. ed. Max Rauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.