HOMILIA ΧΧ.
De eo, quod scriptum est: > Quid quoniam quaerebatis me ? <
usque ad eum locum, ubi ait: > conservabat Maria omnia verba in corde suo <.
magistros, et > in medio magistri fuerint, ibi > in tantum magister sedeat Profuit Jesus magistris
locorum, utrum 159 scirent an ignorarent, nosse non poterant.
quaerebatis me ? Nesciebatis, quia in patris mei oportet me esse ? < Primum simpliciter sentientes armemur adversus impios haereticos, qui dicunt non esse
Conditorem patrem Christi Jesu neque Deum legis et prophetarum. Ecce pater Christi Deus temph asseritur. ErubescantValentiniani audientes Jesum dicentem: > in
patris mei oportet me esse < Erubescant omnes haeretici, qui evangelium recipiunt secundum Lucam et, quae in eo sunt scripta, contemnunt. Haec, ut dixi, sint intellecta simphcius. Quoniam vero infertur: > ipsi autem non
an aliud quiddam altius significet, et quod magis aedificet audientes. Unusquisque nostrum si bonus fuerit atque perfectus, possessio Dei Patris est. Generaliter igitur
de omnibus Salvator docuit, quod non debeat esse alibi nisi in his, qui patris sunt. Si quis vestrum Dei Patris est, habet in medio sui Jesum. Credamus quippe dicenti: > quoniam in patris mei me oportet esse <. Et magis rationabile atque 160 vivens et verum tempkmi Dei hoc esse suspicor, quam illud,
quod typice terreno opere con- structum est. Unde in illo templo ut typice fuit, uit, ita recessit et typice. > Egressus est < enim > de templo < terreno dicens : > ecce, relinquetur
vobis domus vestra deserta < et relinquens illam domum venit ad possessionem Dei Patris, ecclesias in toto orbe dispersas, et dicit: > in patris mei me oportet
esse < Tunc ergo > non intellexerunt verbum, quod locutus est eis < Simul et illud attendite, quod, quamdiu in possessione patris
subhmia tenet. In monte cum Petro est, cum Jacobo, cum Joanne, et rursum in aho loco cum ceteris discipuhs. Porro quia non valebant hi, qui variis aegrotationibus laborabant, in montem conscendere, idcirco > descendit et venit < ad eos, qui deorsum erant. Nunc quoque scribitur: > descendit cum eis et venit Nazareth
et subjiciebatur eis <. Discamus, fihi, subjecti esse parentibus nostris: major minori subjicitur, qui, quia majorem Joseph videbat aetate, propterea eum parentis honore coluit, omnibus fihis exemplum tribuens, ut subjiciantur
patribus et, si patres non fuerint, subjiciantur his, qui patrum aetatem habent 161 . Quid loquor de parentibus et fihis ? Si Jesus Fihus Dei subjicitur Joseph
et Mariae, ego non subjiciar epi- scopo, qui mihi a Deo constitutus est pater ? Non subjiciar pres- bytero, qui mihi Domini dignatione praepositus est ? Puto, quod inteUegebat Joseph, quia major se erat Jesus, qui subjiciebatur
sibi, et sciens majorem esse subjectum trepidus moderabatur im-
ex eo, quod major est, sed sciet ita sibi meliorem esse subjectum, quomodo et Jesus subjectus fuit Joseph. Deinde sequitur: > Maria autem conservabat omnia verba haec in corde suo < Plus aUquid quam de homine suspicabatur ;
unde et > custodiebat omnia verba ejus in corde suo <, non quasi pueri, qui duodecim esset annorum, sed ejus, qui de Spiritu sancto conceptus fuerat, quem
videbat > proficere sapientia et gratia apud Deum et homines < Jesus > proficiebat sapientia < et sapientior per singulas videbatur aetates. Nunquid sapiens non
erat, ut sapientior fieret ? An
corpore visus fuerat relinquere ? > Proficiebat < ergo non solum > sapientia, sed > eatate <. Est et aetatis profectus. Duae in scripturis feruntur aetates, altera corporis. quae non est in potestate nostra, sed in lege naturae; altera animae,
quae proprie in nobis sita est, juxta quam, si volumus, cotidie crescimus et ad summitatem ejus venimus, x >ut non simus ultra parvuli et fluctuantes et
qui circumferamur omrti vento doctrinae <, sed esse > parvuli < desidestrucxi incipiamus esse > viri < atque dicamus : > quando factus sum vir, destruxi ea, quae erant parvuli < Hujus, 162 ut dixi, aetatis qui incrementum habet animae, in nostra est potestate. Si autem hoc non sufficit testimonium, etiam ahud de Paulo sumamus
exemplum : > donec x <, perveniamus <, inquit, > omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis corporis Christi <. In nobis ergo est, ut > ad mensuram perveniamus aetatis corporis Christi < et, si in nobis est, omni labore nitamur deponere parvulum et destruere illum et ad aetates rehquas pervenire, ut nos quoque audire
possimus: > tu autem ibis ad patres tuos cum pace, nutritus in senectute bona <, utique spiritali, quae est vere senectus bona, canescens et ad finem usque perveniens in Christo Jesu: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Homiliae In Lucam. Origenes. ed. Max Rauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.