HOMILIA XIII.
De eo, quod scriptum est : >et facta est multitudo exercitus usque ad eum locum, ubi ait: invenerunt Mariam et Je- sum positum in praesepi <.
in hominibus bonae voluntatis <. Haec autem loquitur >multitudo caelestis exercitus < , quia jam defecerat praebere hominibus auxilium et videbat se opus, quod
sibi creditum fuerat, implere non posse absque eo, qui vere salvare poterat et praesules quoque ipsos juvare, ut homines salvarentur. Quomodo igitur scriptum est in evangeUo, quod quidam remis sulcantes mare adversus contrarios ventos jam fessi erant et viginti quinque sive triginta stadiis
laborantes portum tenere non poterant, et postea Dominus supervenit et quiescere fecit fluctus tumentes navemque, cujus hinc inde latera fundebantur, ab imminenti discrimine liberavit, sic intellege, quoniam et angeli volebant quidem hominibus praebere auxilium et eis ab aegrotationibus suis tribuere sanitatem,
quia omnes sunt apparitores spiritus, in ministerium missi prop-
aegrotent plurimi et medicorum frequens adhibeatur manus; sint diversa vulnera et cotidie in emortuam carnem serpens putredo penetret, et tamen medici, qui adhibiti sunt ad curandum, nequeant aha ultra invenire medicamina et artis suae scientia magnitudinem mah vincere: cum haec in tah statu sint, eveniat ahquis
archiater, qui habeat summam in arte notitiam, et illi, qui prius sanare nequiverant, cernentes ma- gistri manu putredines cessare vulnerura non invideant, non hvore crucientur, sed in laudes
erumpant archiatri 130 et praedicent Deum, qui et sibi et aegrotantibus tantae scientiaehomi- miserit. In hanc ergo similitudinem et multitudo exercitus <
angelorum audita est, dicens: >Gloria in excelsis Deo, et terram pax in hominibus bonae voluntatis < . Postquam enim Dominus venit ad terram, pacemfecit
per sanguinem crucis suae, sive eorum, quae in terra erant, sive eorum, quae in .caelis.
et noluissent illi recipere sanitatem, cemunt eum, qui sanare potuit, et glorificantes dicunt: Gloria in excelsis Deo, et super terram pax >.
quomodo Salvator loquatur: > Non veni pacem super terram, sed gladium > , et nunc angeli in ejus nativitate decantent: super terram pax >.
Siquidem et in alio loco ex persona ipsius dicitur : Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis: ’non sicut mundus iste dat pacem, ego do pacem > . Videat ergo, quod
inferimus, an possit solvere quaestionem. Si scriptum esset: super terram > et esset finita sententia, recte quaestio nasceretur. Nunc vero
id, quod additum est, lioc est, quod post
Neque enim ait simpliciter : >non veni pacem mittere additamento : >super terram ; neque e contrario dixit: non veni pacem mittere super terram
bonae voluntatis 131 . Haec locuti sunt angeli ad pastores, qui non solum eo tempore loquebantur; sed usque hodie, nisi locuti fuerint ad pastores et sua
eis opera copularint, dicitur ad eos: >nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt, qui aedif icant eam ; nisi Dominus custodierit civitatem, in vanum
vigilat, qui custodit eam expedit loqui scripturarum sensum sequenti, per singulas ecclesias bini sunt episcopi: alius visibihs, ahus invisibihs, ille visui
carnis, hic sensui patens. Et quomodo homo, si commissam sibi dispensationem bene egerit, laudatur a Domino, si male, culpae et vitio subjacet, sic et angelus.
Scriptum est enim in Apocalypsi Joannis: >sed habes ibi nomina pauca, quae non polluerunt vel
angeli, quibus creditae sunt ecclesiae. Si autem angelis sollicitudo est, quomodo ecclesiae gubernentur, quid necesse est de hominibus dicere, quantum metum
habeant, ut possint cum angelis laborantibus laborantes salutem consequi ? Ego puto inveniri simul posse et angelum et hominem bonos ecclesiae episcopos, et quodammodo
unius operis esse participes. Quod cum ita sit, petamus omnipotentem Deum, ut angeli et homines ecclesiarum episcopi adjumento sint nobis, et sciamus, quoniam utrique pro nobis a Domino judicentur. Quod si illi fuerint judicati, et vitium atque peccatum non in
eorum incuria, sed in nostra neglegentia fuerit inventum, nos arguemur atque plectemur. Illis enim universa facientibus et pro nostra salute nitentibus nos nihilominus peccatis vacabimus.
Porro frequenter evenit, ut nobis laborantibus illi suum officium non expleant et in culpa sint.
et videamus verbum hoc, quod factum est, quod Dominus ostendit nobis. Et venerunt festinantes, et invenerunt Mariam et Joseph et puerum <
non pedetentim, neque fesso gradu, ideo invenerunt Joseph dispensatorem ortus Dominici et Mariam, quae Jesum fudit in partum, et ipsum Salvatorem
jacentem in praesepi < . Praesepe illud erat, de quo propheta vaticinatus est dicens: cognovit bos possessorem suam, et asinus praesepe Domini sui < . Bos animal
mundum est, asinus animal immundum. Cognovit asinus praesepe Domini sui < . Non popuhis
hoc praesepe nitamur cognoscere dominum et digni fieri scientia ejus, assumere quoque non tantum nativitatem et resurrectionem camis ejus, sed et inclytum secundae majestatis adventum: cui est gloria et imperium in saecula saeculorum. Amen.
Homiliae In Lucam. Origenes. ed. Max Rauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.