PORPHYRII ISAGOGE ET IN ARISTOTELIS CATEGORIAS COMMEiNTARIUM
PORPHYRII INTRODUCTIO IN ARISTOTELIS CATEGORIAS A BOETHIO TRANSLATA
diffinitionum adsignationem et omnino ad ea, quae in divisione vel demonstratione sunt, utili hac istarum rerum speculatione, compendiosam tibi traditionem faciens temptabo breviter velut iutroductionis modo ea, quae ab antiquis dicta sunt, aggredi altioribus quidem quaestionibus abstinens, simpliciores vero vero mediocriter conjectans.
mox de generibus ac speciebus illud quidem sive subsistunt sive in solis nudisque intellectibus posita sunt, sive subsistentia corporalia sunt an incorporalia, et utrum separata a sensibilibus an in sensibilibus posita et circa ea constantia, dicere recusabo, altissimum enim est huiusmodi negotium et maioris egens inquisitionis; illud vero
quemadmodum de his ac de propositis probabiliter antiqui tractaverunt et horum maxime Peripatetici, tibi nunc temptabo monstrare.
dicitur genus ab unius scilicet habitudine, dico autem Romuli, et multitudinis habentium aliquo modo ad se invicem eam quae ab illo est cognationcm secundum divisiouem ab aliis generibus dictae. dicitur autem et aliter rursus genus, quod est uniuscuiusque generationis principium vel ab eo qui genuit vel a loco in quo
quis genitus est. sic enim Orestem quidem dicimus a Tantalo habere genus. Hyllum autem ab Hercule, et rursus Pindarum quidem Thebanum esse genere, Platonem vero Atheniensem; etenim patria principium est uniuscuiusque generationis, quemadmodum pater. haec autem videtur promptissima esse significatio; Romani enim sunt, qui ex
genere descendunt Romuli, ct Cecropidae, qui a Cecrope et horum proximi. et prius quidem appellatum est genus uniuscuiusque generationis principium, dehinc etiam multitudo eorum qui sunt ab uno principio, ut a Romulo: quam dividentes et ab aliis separantes dicebamus omnem illam collectionem esse Romanorum genus. aliter autem rursus
genus dicitur, cui supponitur species, ad horum fortasse similitudinem dictum. etenim principium quoddam est huiusmodi genus earum quae sub ipso sunt specierum, videturque etiam multitudinem continere omnem quae sub eo est.
sermo est. quod etiara describentes adsignaverunt genus esse dicentes, 5 quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur ut animal. corum enim, quae praedicantur, alia quidem de uno dicuntur solo. sicut individua ut Socrates et hic et hoc, alia vero de pluribus, quemadmodum genera et species et differentiae et
propria et accdentia communiter sed non proprie alicui. est autem genus quidem ut animal, species vero ut homo, differentia autem ut rationale, proprium ut risibile. accidens ut album, nigrum, sedere. ab his ergo, quae de uno solo praedicantur. differunt genera co quod de pluribus adsignata praedicantur, ab his autem quae de pluribus,
a speciebus quidem quoniam species etsi de pluribus preedicantur, sed non de differentibus specie sed numero; homo enim cum sit species, de Socrate et Platone praedicatur, qui non specie differunt a se invicem sed mumero, animal vero cum genus sit, de homine et bove et equo praedicatur, qui differunt a se invicem et specie quoque. non
numero solo. a proprio vero differt genus, quoniam proprium quidem de una sola specie, cuius est proprium. praedicatur et de his quae sub una specie sunt individuis, quemadmodum risibile de homine solo et de particularibus hominibus, genus autem non de una specie praedicatur sed de pluribus et differentibus specie. a differentia
vero et ab his quae communiter sunt accidentibus differt genus, quoniam etsi de pluribus et specie differentibus praedicantur differentiae et communiter accidentia, sed non in eo quod quid 6 sit praedicantur sed in eo quod quale quid sit. interrogantibus enim nobis illud, de quo praedicantur haec, non in eo quod quid sit dicimus praedicari. sed magis eo quod quale quid sit. interroganti enim, qualis est homo, dicimus rationalis, et in eo quod qualis est corvus
dicimus quoniam niger; est autem rationale quidem differentia, nigrum vero accidens. quando autem quid est homo interrogamur, animal respondemus; erat autem hominis genus animal. quare de pluribus praedicari dividit genus ab his, quae de uno solo eorum quae sunt individua praedicantur, difterentibus vero. specie separat ab his
quae sicut species praedicantur vel sicut propria, in eo autem quod quid sit praedicari dividit a dilferentiis et communiter accidentibus, quae non in eo quod quid sit. sed in eo quod quale sit vel quomodo se habens pracdicantur, de quibus praedicautur. nihil igitur superfluum neque minus continet generis dicta descriptio.
genus animal, album autem coloris speciem, triangulum vero figurae speciem. Quodsi etiam genus adsignantes speciei meminimus dicentes, quod de pluribus et differentibus specie in eo quod quid sit praedicatur, et speciem dicimus id quod sub genere est, nosse autem oportet, quoniam et genus alicuius est genus et species alicuius est 8 spercies, idcirco necesse est et in utrorumque rationibus utrisque uti. adsiunant ergo et sic speciem: species est, quod ponitur sub genere et de quo genus in eo quod quid sit praedicatur. amplius autem sic quoque: species est, quod de pluribus et diflerentibus numero in eo
quod quid sit praedicatur; sed haec quidem adsignatio specialissimae est et quae solum specics est, aliae vero eruut etiam uon specialissimarum. planum autem crit quod dicitur hoc modo. in unoquoque praedicamento sunt quaedam generalissima et rursus alia specialissima, et inter generalissima et specialissima sunt alia. est autem
generalissimum quidem, super quod nullum ultra aliud sit superveniens genus, specialissimum autem, post quod nou erit alia inferior species, inter generalissimum autem et specialissimum et genera et species sunt eadem, ad aliud quidem et ad aliud sumpta.
est quidcm et ipsa genus, sub hac autem est corpus, sub corpore vero animatum corpus, sub quo auimal, sub animali rationalc animal. sub quo homo. sub homine Socrates et Plato et qui sunt particulares homincs. sed hurum substantia quidcm gcneralissimum est et quod genus sit solum, homo vero spccialissimum et quod species
solum sit, corpus vero species quidem et substantiae, genus vero corporis animati, et animatum corpus specics quideni est corporis, geuus vero animalis, animal autem species quidem est corporis animati, genus vero animalis rationalis, sed rationale animal species quidem est animalis, genus autem hominis, homo vero species quidem
est rationalis animalis, non autem etiam genus particularium homi- 10 num, sed solum species; et omne quod aute individua proximum est, spccies eritsolum, non etiam genus. quemadmodum igitur sulistantia cum suprema sit eo quod nihil sit supra eam. genus est generalissimum, sic et homo cum sit species, post quam non sit alia inferior
species neque aliquid eorum quae possunt dividi, sed solum individuorum (individuum enim est Socrates et Plato), species erit sola et ultima species et, ut dictum est, specialissima. quae vero sunt in medio, corum quidem, quae supra ipsa sunt, erunt species, eorum vero, quae post ipsa sunt, genera. quare haec quidem duas habent
habitudines, eam quae est ad superiora, secundum quam species ipsorum esse dicuntur, et eam quae est ad posteriora, secundum quam genera ipsorum esse discuntur. extrema vero unam habent habitudinem, nam et generalissimum ad ea quidem quae posteriora sunt habet habitudinem, cum genus sit omnium id quod est supremum, eam
vero quae est ad superiora non habet, cum sit supremum et primum principium; et specialissimum autem unam habet habitudinem, eam quae est ad superiora, quorum est species, eam vero quae est ad posteriora non habet, sed etiam individuorum species dicitur, scd species quidem individuorum velut ea continens, species autem superiorum,
velut qiuie ab eis contineatur.
generalissimum ascendentia et genera dicuntur et species et subalterna geuera. ut Agamemnon Atrides et Pelopides et Tantalides et ultimum Jovis. sed in familiis quidem plerumque ad unum reducuntur principium, verbi gratia ad Jovem, in generibus autem et speciebus non se sic habet, neque enim est commune unum genus omnium ens neque
omnia eiusdem generis sunt secundum unum supremum genus, quemadmodum dicit Aristoteles. sed sint posita, quemadmodum in praedicamentis, prima decem genera, quasi prima decem principia: vel si omnia quis eulia vocet, aequivoce, inquit, nuncupabit, non univoce. si enim unum esset commune genus omnium ens, univoce
entia dicerentur, cum vero deccm sint prima, communio secundum nomen est solum, non etiam secundum rationem, quae secundum nomen est. decem quidem generalissima sunt, specialissima vero in numero quidem quodam sunt, non tamen infinito, individua autem, quae sunt post specialissima, sunt infinita. quapropter usque
ad specialissima a generalissimis descendentem jubet Plato quiescere, descendere autem per media dividentem specificis differentiis; infinita, inquit, relinquenda sunt, neque enim eorum posse fieri dis- 13 ciplinam. descendentibus igitur ad specialissima necesse est dividentem per multitudinem ire, ascendentibus vero ad generalissima necesse est colligere multitudinem. collectivum enim multorum in unam naturam species est et magis id quod genus est, particularia vero et
singularia semper in raultitudinem e contrario dividunt quod unum est: participatione enim specici plures liominos unus, particularibus autem unus et communis plures; divisivum enim est semper quod singulare est, collectivum antem et adunativum quod commune est.
quidem uno, speciebus vero pluribus, semper enim in pluros species divisio generis est, genus quidem semper de specie praedicatur et omnia superiora de inferioribus, species autem neque de proximo sibi genere neque de superioribus, nequeenim convertitur. oportot autem aequa de aoquis praedicari, ut hinnibile de equo, aut maiora de minoribus,
ut animal de hominc; minora vero de maioribus minime, neque enim auimal dicis esse hominem, quemadmodum hominem dicis esse animal. de quibus autem species praedicatur, de his necessario et speciei genus praedicabitur et generis genus usque ad generalissimum: si enim verum est Socratem hominem dicere, hominem autem
animal. animal vero substantiam, verum est et Socratem animal dicere atque substantiam. semper igitur superioribus de inferioribus praedicatis species quidem de individuo praedicabitur, genus autom et de specie et de individuo, generalissimum autem et de genere et de generibus, si plura sint media et subalterna, ct de specie et de individuo.
dicitur enim gencralissimum quidem de omnibus sub se generibus speciebusque et de individuis, genus autem, quod ante spe- 15 cialissimum est, de omnibus specialissimis et de individuis, solum autem species de omuibus individuis, individuum autem de uno solo particulari. individuum autem dicitur Socrates et hoc album et hic veniens, ut Sophronisci filius, si solus ei Socrates sit filius. individua
ergo dicuntur huiusmodi, quoniam ex proprietatibus consistit unumquodque eorum, quarum collectio numquam in alio eadem erit. Socratis enim proprietates nunquam in alio quolibet erunt particularium, hae vero quae sunt hominis, dico autem eius qui est communis, proprietates erunt eaedem in pluribus, magis autem in omnibus particularibus
hominibus in eo quod homines sunt. continetur igitur individuum quidem sub specie, species autem sub genere; totum enim quiddam est genus, individuum auteni pars, species vero et toturn et pars, sed pars quidem alterius, totum autem non alterius sed aliis; partibus enim totum est.
communiter quidem differre alterum ab altero dicitur, quod alteritate quadam differt quocunque modo vel a se ipso vel ab alio. dittert enim Socrates a Platone alteritate et ipse a se vel puero vel iam viro 17 et faciente aliquid vel quiescente et semper in aliquo modo habendi altentatibus. proprie autem differre alterum ab altero dicitur, quaudo inseparabili accidenti abraltero differt. inseparabile vero accidens est ut nasi curvitas, caecitas oculorum, cicatrix cum ex. vulnere occalluerit.
magis proprie differre alterum ab altero dicitur, quando specifica differentia distiterit, quemadmodum homo ab equo specitica differentia differt rationali qualitate. universaliter ergo omnis differentia alteratum facit cuilibet adveniens; sed ea quae est communiter et proprie alteratum facit, illa autem quae est magis proprie aliud.
differentiarum enim aliae quidem alteratum faciunt, aliae vero aliud. illae quidem quae faciunt aliud specificae vocantur, illae vero quae alteratum simpliciter differentiae. aniraali enim tlifferentia adveniens rationalis aliud fecit, et speciem animalis fecit, illa vero quae est movendi alteratum solum a quiescente fecit; quare haec quidem aliud,
illa vero alteratum solum fecit. secundum igitur aliud facientes divisiones fiunt a generibus in species et diffinitiones adsignantur, quae sunt ex genere et huiusmodi differentiis; secundum autem eas, quae solum alteratum faciunt, alteratio sola consistit et aliquo modo se habendi permutationes.
et mortale et disciplinae esse perceptibile, at vero aquilum esse vel simum secundum accidens et non per se. illae igitur quae per se sunt, in substantiae rationg accipiunter et faciunt aliud, illae vero quae secundum accidens, nec in substantiae ratione dicuntur nec faciunt aliud, sed alteratum. et illae quidem quae per se sunt non
suscipiunt magis et minus, illae vero quae per accidens, vel si inseparabiles sunt, intentionem recipiunt et remissionem; nam neque genus magis aut minus praedicatur de eo cuius fuerit genus, neque generis differentiae, secundum quas dividitur; ipsae enim sunt, quae uniuscuiusque rationem complent, esse autem unicuique unum et
idem neque intentionem neque remissionem suscipiens est, aquilum autem esse vel simum vel coloratum aliquo modo et inteuditur et remittitur.
cum hae quidem sint per se illae vero per accidens, rursus earum quae sunt per se differentiarum aliae quidem sunt secundum quas dividimus genera in species, aliae vero secundum quas haec quae divisa sunt specificantur. ut cum per se differentiae omnes 21 huiusmodi sint, animati et inanimati, sensibilis et insensibilis, rationalis et inrationalis, mortalis et immortalis, ea quidem quae est animati et sensiblis differentia constitutiva est substautiae auimalis, est euim animal substautia animata et seusibilis, ea vero quae est mortalis
et immortalis differentia et rationalis et inrationalis divisivae sunt animalis differentiae; per eas enim genera in species dividimus. sed hae quidem quae divisivae sunt differeutiae generum, completivae fiunt et constitutivae specierum; dividitur enim animal rationali et inrationali differentia, et rursus mortali et immortali differentia. sed
ea quae est rationalis differentia et mortalis coustitutivae fiunt hominis, rationalis vero et immortalis dei, illae vero quae sunt inrationalis et mortalis inratiouabilium animalium. sic etiam et suprema substantia cum divisiva sit auimati et inanimati differentia et sensibilis et inseusibilis, animata et sensibilis congregatae ad substautiam
animal perfecerunt. quoniam ergo eaedem aliquo modo quidem acceptae fiunt coustitutivae, aliquo modo autem divisivae, specificae omnes vocantur. et his maxime opus est ad divisiones. generum et diffinitiones, sed non his quae secundum accidens inseparabiles sunt, nec magis his quae sunt separabiles.
idem sunt.
homo interrogatis nobis conveniens est dicere animal, quale autem animal inquisiti, quoniam rationale et mortale est, convenienter adsignabimus. rebus enim ex materia et forma constantibus vel ad similitudinem materiae et formae constitutionem habentibus, quemadmodum statua ex materia est aeris, ex forma autem figura: sic et
homo communis et specialis ex materia quidem similiter consistit genere, ex forma autem differentia; totum autem hoc animal rationale mortale homo est, quemadmodum illic statua.
rationale enim et inrationale hominem et equum, quae sub eodem 26 sunt genere, quod est animal, dividunt. adsignant autem etiam hoc modo: differentia est, qua differunt a se singula, nam secundum genus non differunt. sumus enim mortalia animalia et nos et inrationabilia, sed additum rationabile separavit nos ab illis, et rationabiles
sumus et nos et dei, sed mortale appositum disiunxit nos ab illis. interius autem perscrutantes difterentiam dicunt non quodlibet eorum quae sub eodem sunt genere dividentium esse dittereutiam, sed quod ad esse conducit et quod eius quod est esse rei pars est; neque enim quod aptum natum est navigare erit hominis difterentia, etsi proprium
sit hominis. dicimus enim animalium haec quidem apta nata sunt ad navigandum, illa vero minime, dividentes ab aliis; sed aptum natum esse ad navigandum non erat completivum substantiae neque eius pars, sed aptitudo quaedam eius est idcirco quoniam non est talis, quales sunt quae specificae dicuntur differentiae. erunt
igitur specificae differentiae, quaecunque alteram faciunt speciem et quaecunque in eo quod quale est accipiuntur.
speciei accidit, et si non omni, ut homini medicum esse vel geo- 28 metram, et quod omni accidit, et si non soli. quemadmodum homini esse bipedem, et quod soli et omni et aliquando, ut homini in senectute canescere. quartum vero, in quo coucurrit et soli et omni et semper, quemadmodum homini esse risibile; nam. etsi semper non
rideat, risibile tamen dicitur, non quod iam rideat, sed quod aptus natus sit; hoc autem ei semper est uaturale ut et equo hinnibile. haec autem proprie propria perhibent esse, quoniam etiam convertuntur; quicquid enim equus, hinnibile, et quicquid hinnibile, nibile, equus.
et Aethiops nitens colore praeter subiecti corruptionem. diffinitur autem sic quoque: accidens est, quod contingit eidem esse et non esse, vel quod neque geuus neque species neque differentia neque proprium, semper autem est in subiecto subsistens.
specie, differentia, proprio, accidenti, dicendum est, quae his communia adsint et quae propria.
et de specie cuius est proprium et de his quae sub specie sunt individuis, accideus autem et de speciebus et de individuis. namque animal de equis et de bubus et canibus praedicatur, quae sunt species, et de hoc equo et de hoc bove, quae sunt individua, inrationale vero et de equis et de bubus praedicatur et de his qui sunt particulares,
species autem, ut homo, solum de his qui sunt particulares homines praedicatur, proprium autem, quod est risibile, de homine et de his qui sunt particulares, nigrum autem de specie corvorum et de his qui sunt particulares , quod est accidens inseparabile, et moveri de homioe et de equo, quod est accideus separabile, sed principaliter
quidem de individuis, secundum posterionem vero rationem de his quae contincnt individua.
enim etiamsi non continet ea quae sunt inrationabilia, ut genus, quemadmodum animal, sed continet hominem et deum, quae sunt species. et quaecunque praedicantur de genere ut genus, et de 33 his quae sub ipso sunt speciebus praedicantur, quaecuuque de differentia praedicautur ut differentiae, et de ea quae ex ipsa est specie pracdicalnintur. nam cum geniis sit animal, non solum de eo praedicantur ut genera substantia et animatum, sed etiam de his quae
sunt sub animali speciebus omnibus praedicantur haec usque ad individua. cumque sit differentia rationale, praedicatur de ea ut differentia id quod est ratione uti: non solum autem de eo quod est rationale, sed etiam de his quae sunt sub rationali speciebus praedicabitur id quod est ratione uti. comnune autem est et perempto genere
vel differentia simul perimi quae sub ipsis sunt; quemadmodum enim si non sit animal, non est equus neque homo, ita si non sit rationale, nullum enit animal quod utatur ratione.
et species et proprium et accideus; animal enim de homine et equo et ave et serpente, quadrupes vero de solis quattuor pedes habentibus, homo vero de solis individuis et hinnibile de equo et de his qui sunt particulares et accidens similiter de paucioribus. oportet autem differentias accipere quibus dividitur genus. non eas quae complent
substantiam generis. amplius genus continet diflerentiam po- 35 testate: animalis enim hoc quidem rationale est illud vero inrationale. amplius genera quidem priora sunt his quae sunt sub se positae differentiis, propter quod simul quidem eas auferunt, non autem simul auferuutur; sublato enim animali aufertur rationale et inrationale.
diiferentiae vero non auferunt genus, nam si omnes interimantur, tur, tamen substantia auimata sensibilis subintellegi potest, quod est animal. amplius genus quidem in eo quod quid est, differentia vero in eo quod quale quiddam est, quemadmodum est dictum, praedicatur. tur. amplius genus quidem unum est secuudum unamquamque speciem,
ut est hominis id quod est animal, differentiae vero plurimae sunt, ut rationale, mortale, mentis et disciplinae perceptibile, quibus ab aliis differt. et genus quidem consimile est materiae, formae vero differentia. cum autem sint et alia communia et propria generis et differentiae, nunc ista sufficiant.
totum quiddam esse utrumque.
species quidem cum sit, est et genus, genus vero cum sit, non omnino erit species. et genera quidem univoce de speciebus praedicantur, species vero de generibus minime. amplius quidem genera abundant earum quae sub ipsis sunt specierum contiuenfia, species vero a generibus abuudaut propriis differentiis. amplius neque species
fiet unquam generalissimum, neque genus specialissimum.
aequaliter enim et homo et bos animal et Cato et Cicero risibile. commune autem et univoce praedicari genus de propriis speciebus et proprium quorum est proprium.
proprium; oportet enim esse animal, dehinc dividi differentiis et pro- 41 priis. et genus quidem de pluribus speciebus praedicari, proprium vero de una sola specie, cuius est proprium. et proprium quidem conversim praedicatur de eo cuius est proprium, genus vero de nullo conversim praedicatur; nam neque si animal est, homo est, neque si
animal est, risibile est; sin vero homo, et risibile est, et econverso. amplius proprium omni speciei inest, cuius est proprium, et soli et semper, genus vero omni quidem speciei inest, cuius fuerit genus, et semper, non autem soli. amplius species quidem interemptae non simul interimunt genera, propria vero interompta simul interimunt
ea, quorum sunt propria, et his quorum sunt propria interemptis et ipsa simul interimuntur.
etenim moveri de pluribus et nigrum de corvis et de hominibus Aethiopibus ct aliquibus inanimatis.
sumatur accidens, sed tamen prius est illud, cui accidit, quam accidens. et genere quidem quae participant, aequaliter participant, 44 accidenti vero non aequaliter; intentionom enim et remissionem suscipit accidentium participatio, generum vero minime. et accidentia quidem individuis principaliter subsistunt, genera vero et species naturaliter priora sunt individuis substantiis. et genera
quidem in eo quod quid sit praedicantur de his quae sub ipsis sunt, accidentia vero in eo quod quale aliquid sit vel quomodo se habeat unumquodque; qualis est enim Aethiops interrogatus dicis niger, et quemadmodum se Socrates habeat dicis quoniam sedet vel ambulat.
quoniam iam sumpta est, tertiis vero duabus, quartis vero tribus, quintis vero quattuor, decem omnes fiunt differentiaie, quattuor, tres, duae, una. genus enim differt a differentia et specie et proprio et accidenti, quattuor igitur sunt omnes differentiae. differentia vero quo difterat a genere dictum est, quando quid differret genus ab ea
dicebatur; relinquitur igitur, quo difterat a specie et proprio et accidenti dicere, et fiunt tres difterentiae. rursus species quo quidem difterat a differentia dictum est, quaudo quid differret a specie difterentia 46 dicebatur; quo autem difterat species a genere dictum est, quando quid diflferret genus a specie dicebatur; reliquum est igitur, ut quo differat a proprio et accidenti dicatur. duae igitur etiam istae sunt differentiae. proprium autem quo differat ab accidenti reliuquitur;
nam quo a specie et differentia et genere differat praedictum est in illorum ad ipsum differentia. quattuor igitur sumptis generis ad alia differentiis, tribus vero differentiae, duabus autem speciei, una autem proprii ad accidens, decem erunt omnes, quarum quattuor, quae erant generis ad reliqua, superius demonstravimus.
enim ablatum rationale interimit hominem, homo vero interemptus non aufert rationale, cum sit deus. amplius differentia quidem componitur cum alia differentia, rationale enim et mortale compositum est in substantia hominis; species vero speciei non componitur, ut gignat aliam aliquam speciem; quidam enim equus cuidam asino permiscetur
ad muli generationem, equus autem simpliciter asino nonquam conveniens perficiet mulum.
rationabilia sunt et risibilia risibilia. et semper et omni adesse commune utriusque est; si enim curtetur qui est bipes, non substantiam perimit, sed ad quod natum est semper dicitur; nam et risibile in eo quod natum est habet id quod est semper, sed non in eo quod semper rideat.
quidem illis est consequens, quorum est differentia, sed non convertitur; propria vero conversim praedicantur quorum sunt propria, idcirco quoniam couvertuntur.
dici; commune vero est ad ea quae sunt inseparabilia accidentia semper et omnibus adesse; bipes enim semper adest omnibus corvis et nignim similiter.
continet enim rationabilitas hominem, accidentia vero quodam quidem modo continent eo quod in pluribus sunt, quodam vero modo continentur eo quod non unius accidentis susceptibilia sunt subiecta, sed plurimorum. et differentia quidem intentibilis est et inremissibilis, accidentia vero magis et minus recipiunt. et inpermixtae quidem
sunt contrariae differentiae, mixta vero contraria accidentia.
et propria quorum sunt propria.
vero postea fit in specie; oportet enim hominem esse. ut sit risibile. amplius species quidem semper actu adest subiecto, proprium vero aliquando potestate; homo enim semper actu est Socrates, non vero semper ridet, quamvis sit natus semper risibilis. amplius quorum termini differentes, et ipsa sunt differentia; est autem speciei
semper et sub genere esse et de pluribus et differentibus numero in 58 eo quod quid est praedicari et cetera huiusmodi. proprii vero quod est soli et semper et omni adesse.
rarae vero aliae sunt communitates, propterea quoniam quam plurimum a se distant accidens et id cui accidit.
quale quiddam est vel aliquo modo se habens. et unamquamque substantiam una quidem specie participare. pluribus autem accidentibus et separabilibus et inseparabilibus. et species quidem sane anto subintellegi quam acciddentia, vel si sint inseparabilia (oportet enim esse subiectum, ut illi aliquid accidat), accidentia vero posterioris
generis sunt et adventiciae naturae. et speciei quidem participatio aequaliter est, accidentis vero. vel si inseparabile sit, non aequalitor: Aethiops enim alio Aethiope habebit colorem vcl intentum amplius vel remissum secundum nigredinem.
a specie et differentia et genere differt, dictum est.
subsistit Aethiops, et quemadmodum semper et omni adest proprium, sic et inseparabile accidens.
solum Aethiopi sed etiam corvo adest et carboni et ebeno et quibusdam dam aliis. quare proprium conversim praedicatur de eo cuius est proprium et aequaliter, inseparabile vero accidens conversim non praedicatur. et propriorum quidem aequalis est participatio, accidentium dentium vero haec quidem magis, illa vero minus.
Isagoge Sive Quinque Voces. Porphyrius. ed. Adolf Busse. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.