decem ecclesiasticae historiae libros, post temporum canones, quos nos Latina lingua edidimus, post diuersarum uocabula nationum, quae quo modo olim apud Hebraeos dicta sint et nunc dicantur exposuit, post
chorografiam terrae Iudaeae et distinctas tribuum sortes, ipsius quoque Ierusalem templique in ea cum breuissima expositione picturam, ad extremum in hoc opusculo laborauit, ut congregaret nobis de sancta scriptura omnium paene urbium, montium, fluminum, uiculorum et diuersorum locorum uocabula, quae uel eadem manent uel immutata sunt
postea, uel aliqua ex parte corrupta. unde et nos, admirabilis uiri sequentes studium, secundum ordinem litterarum ut sunt in Graeco posita, transtulimus, relinquentes ea quae digna memoria non uidentur, et pleraque mutantes, semel enim et in temporum libro praefatus sum, me uel interpretem esse uel noui operis conditorem, maxime cum quidam uix primis
imbutus litteris hunc eundem librum ausus sit in Latinam linguam non Latine uertere: cuius imperitiam ex comparatione eorum quae transtulimus, prudens statim lector inueniet. ut enim mihi excelsa non uindico, ita terrae cohaerentia supergredi posse me credo.
Onomasticon. Eusebius. Erich Klostermann (Translator). Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.