angulos trianguli aequales esse duobus angulis rectis, iam intellect percepitque hoc intellexisse. dicimus quoque seibile ac scientiam in aliquibus idem esse sicut etiam intellegibile et intelleetum. nam scientiae expertes materiae sunt rationes et intelleetus, ita ut id, quod intellegitur, aliud non sit. nee segregantur
ratione materiae aut quantitatis aut mensurae, sed forma intellegibilis et intelleetus sunt simul; estque unus intellectus, qui ad se 1 convertitur, et utrumque simul dicitur intellectum esse atque intellegibile. 2 nam intelleetus, qui unus est, nou transit a re intellecta ad aliud, quod sit a natura sua alienum, sed ad se convertitur. id vero quod ex ambobus constat, unum tantuni est sine materia; ut
in effectricibus artibus, cum materiam ab arte resciudimus, nil aliud remanet quam artificis forma atque operatio ipsius — ut scamnum nil aliud est quam ars fabri lignarii et sanitas sine corpore nil aliud est quam medendi ars — cum igitur possit in rebus corporeis cognosci formam artis et artem idem esse, nihil probibet in iis, quae non permixta
sunt materiae, quae neque partes babent nee copulantur, [nihil inquam prohibet,] quin intelleetus et quod intellegitur et intellectio idem sint. ex hoc igitur sermone optime percepto palam est intellectum primum intellegere mundum. cum enim intellegit sese, intellegit, quid ipse sit, et iam intellegit se esse causam et principium
rerum. sed principium de forma dicitur et de eo, cuius gratia quid est, et de eo, quod est principium motus. cuius modi est hominis intellectus; eius enim principium esse tripliciter dicitur. atqui saepenumero hi tres modi, qui quonmdam principium dicuntur, in unum coeuut, ut patet de hominis anima. quodsi deus intellegit se esse
formam omnium, ipse quoque est principium rectitudinis entium atque eorundem ordo et procul dubio simul comprehendit sese rerum esse principium earumque rectitudinis et ordinis.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.