ex materia manat. at prima forma primusque motor immaterialis est et incorporeus; motor ergo primus unus erit et notione et numero itemque id, quod movetur, si contiuenter movetur, umum erit. itaque non solus muudus est unus, ut ex his, quae de natura tradidimus, patet, sed causa etiam movens una est, ut in aliis libris
exposuimus. quare extra se neque grave ullum ueque leve corpus
modo, quo lex una in civitatum gubernatione aut rex uuus est, cum tota societas movetur cupida, ut imitetur legem illam, cum, id quod saepe diximus, dilectio adest, hoc est, cum propter administrationem, cui obsequuntur, regem ei usque imperium amaut. inveuimus enim et in administratione, quae est apud uos, rem dilectam ab initio
unam in omnibus esse, quae est rex aut lex. quod igitur societas accuratius exsequetur maudatum regis, id non erit opere unius dumtaxat eorum, sed alii sunt potestatis administri, alii servi, alii inter utrosque, alii nautae, alii operarii, alii equites, alii pedites, alii sagittarii. ita variae sunt operationes et vitae degendae
rationes diversae, motus quoque diversi et quandoque contrarii; omues tamen rem unam perficere conantur omnesque unum appetunt ut dilectum, id autem est, ut perveniant ad id, quod praeceptum atque ordiuatum est ab ipso rege. et hoc unum est et immobile, magnitudinem non habens; cum aliis vero comparatum, multiplex est. nam
motus propositi plures sunt operatiouesque multae et substantiae consequeutes illas operationes multae itidem sunt, at ipse est communis omnibus impossibileque esset ipsum ab omnibus desiderari, nisi formae propriae cuiuslibet eorum ac propriae operationes ab eo penderent. omnes vero ab eo pendent, propterea quod ipsum
imitantur.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.