extra eius naturam, vel sunt ipsi operationes extraueae, immo ipse 2 ea producit et ipsa id sunt, quod ipse, nam deus est lex et ratio 3 causaque rectitudinis entium atque eorundam ordo est. nee est lex ut haec, quae in libris ponitur, sed viva lex. perinde ac si cogitatione depingere posses legem animatam esse ac se cognoscere
seque intellegere posse, ut si Lycurgus legislator adhuc viveret et assisteret legi eamque administraret, cognoscens administrationem, cuius ipse auctor est, et in se ipso intellegeret reges, duces, milites, quo adnexa esset talis cognitio funiculo inextricabili. at Lycurgus ex natura sua decessit et administratio quoque, quam
produxit, periit. at si lex et legislator perpetuam vitam viverent, adrainistratio itidem continuae esset permausionis. enimvero vita huius legislatoris non solum continua est, initio ac fine carens, sed etiam praestantissiraa est. praestantissima enim vita mens est, et honorabilior est omni re vitam habente. nee quaudoque vivit, quandoque
non vivit, nec diverso mode, perinde atque nos; sed ipse est ipsa vita, quoniam est actus, et actus est vita et eius perfectio. et veluti nobilissimam habet actionem, sic etiam nobilior est omni vivo, ac velut ipse est actus perpetuus aeternusque, sic vita quoque perpetua aeternaque. dicamusigitur deum esse vitam aeternam
sempiternam ac perfectissimam. quare deo vita aevumque continuum perpetuum sempiternum inest et, ut saepe prius memoravimus, loco ὑπάρχειν potius dicendum est deum esse citam atque esse aevum sempiternum.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.