has duas quaestiones, i. e. inter quaestionem de generibus entium, quot sint, et quaestionem, quot sint initia entium. nam substantia tantum initia babet et cuiusque substantiae initia quaeruntur, quatenus est una numero; genera vero in mente tantum existunt perceptis singularibus m ea repositis, quorum unumquodque est sicut aliud.
qui igitur bac aetate sunt, quippe qui sint in disserendi facultate exercitati, universalibus tribuendam substantiae dignitatem magis quam singularibus dicunt, immo universalia quasi principia singularium ponunt; nam bominem universalem principium dicunt Socratis et Platonis et equum universalem buius
et illius equi. antiquiores vero magis sensum sectabantur — pbilosopbia namque tunc temporis proxime orta fuerat — et singularia digniora substantiae principia esse putabant. idcirco cum terram, ignem, aquam, aerem initium substantiae dicerent, non tamen terram universalem aut ignem universalem aut alia universalia
elementa esse aiebant eorum, quae sunt, sed ne corpus quidem commune huius terrae, huius ignis, huius aquae, huius aeris elementum esse asseverabant. saepius vero utra nam harum sectarum rectius sentiat, disputavimus: eane quae universalia ponit priora, an quae particularia. sed eorum opiniones quamvis
refutaverimus (??), nihil tamen prohibet nos de hoc edisserere. 1 nunc veio iam expresse meminimus inquireutem principia eorum, 2 quae suut, uecessario principia substautiae iucpiirere.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.