fluat, neque novatum quippiam est, quod aliquo modo motorem ad motum excitaverit. nam quidquid fit, ab eo tantum fit, nihil externum impedit eum, nihil iocitat. neque possumus dicere: prius non poterat movere et mox potuit; nam sequeretur eum mutationem subire et aliquid praeter eum existere, quod mutaret. quodsi quis contendat
eum impeditum esse, praeterquam quod vilipendit, dum aliud praeter ipsum inducit, adhuc eum magis vilipendit, | cum necessario 1 hoc impediens sit eo valentius. praeterea qui fieri potest, ut haec causa infinito tempore inhibuerit, tandem vero eum absolverit? hoc certe esse nequit, nisi aut diversa sit, aut ipsa quoque mutetur nee se possit
eodem modo semper habere, motor igitur aliquando se abstineret a motu, aliquando moveret. cum vero novatio motus absque motu non fiat, motus erit ergo ante motum. nam variare, alternare, sistere sunt motus species eumque sectantur. amplius impossibile est hoc, quod motu cietur, non esse corpus quodpiam. quod quidem si ingenitum
ponatur, sed post quietem moveri, tunc cogimur causam dare, qua 2 motum mutatumve sit de quiete ad motum. si vero hoc corpus 3 genitum dicatur, motus esset genitus, antequam corpus fuisset ortum, quod idem valet, ac si diceres motum praecedere motum: ueque igitur potest motus a quiete nasci. at si ex omnino uon ente hoc
corpus dicatur fieri, simul erit utrumque et principium generationis motus erit et ipsum principium generationis corporis, cum autem impossibile sit ex omnino non ente quiequam fieri, ne motus quidem poterit a quiete novari. cum igitur motum aeteruum esse iam declaraverimus atque quomodo tempus ad motum se habeat, quae
sequuutur faciliora evadent. sic enim ratiocinando inferemus: si motus aeternus sit, et iam corpus, quod movetur, aeternum erit; nam si huiusmodi est accidens, multo magis est substantia, primus vero motus est localis, secundus autem et tertius in aliis sunt praedicamentis. et motuum localium alii recti, alii circulares; solus
autem circularis motus continuus est. nam omnes reliqui motus statu intercipiuntur, si memoria tenes, quae vi demonstrationis in Auscultatione naturali ostensa sunt, et continuatio aeternis valde necessaria est; nam quod mutatur et consistit, minime aeternum dici potest, pari ratione inde colligi potest tempus continuum esse;
nullam enim partem ipsius separabilem cogitare possumus. ex quo rursus licet concludere motum et ipsum continuum esse; ab eo namque tempus novatur. siquidem igitur motus ille solus, qui circulo fit, praeter alios continuus est, circularis utique motus aeternus ponendus est. proinde necessario etiam motor istius motus
aeternus est. nam quod non est aeternum, ne causa quidem potest esse perennis motus. cum in ceteris quoque minime detur villus causam esse nobilioris. satis igitur patefactum est motorem primum aeternum esse.
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.