diversuni principium a principio alterius babeat. cum vero principium variis modis dicatur, tum quod est initium motus, turn id, propter quod est id quod est, tum elementum, decet nos de elementis prius quaerere, sitne idem elementum omnium entium, an quodlibet praedicamentum diversa elementa possideat ab alterius
elementis. sed absurdum videtur, si eadem omnium sint, ita ut eadem sint elementa substantiae, relationis, qualitatis et quantitatis. si vero quis hoc affirmare conabitur, quaeremus ab eo, quid hoc elementum sit, si unum est, aut quaeuam haec elementa sint, si plura sunt; utrum extra decem genera, an in aliquo eorum existant. non esse extra
decem praedicamenta [in promptu est]; nam esset aliud praedicamentum praeter decem atque illis prius haberetur. nam elementum prius est bisce, quorum est elementiivi. at nullum genus substantiam praecedit, ut ex praedictis liquet, sin vero hoc fugias contendasque ponere elcmentum in praedicamento substantiae, tunc
elementum substantiae erit elementum relationis, quantitatis, qualitatis, actionis, passionis atque habitus, praeterea sequetur uecessario id, quod est extra captum intellectus, elementum substantiae esse in substantia; sed elementa priora ac simpliciora sunt his, quae ex eis componuntur, ut literae sunt dictione priores. supponamus igitur
elementa non esse in aliquo praedicamento. at in quaestionem venit, num fieri possit, ut sint quicquam universalium omnia comprehendentium, ut unum. si dicatur huiusmodi elementa omnium esse, respondebimus baec nomina
elementa; cum enim composita his nominibus appellarentur, simpliciorum elementa forent. praeterea si unum atque ens sint priucipia decem praedicamentorum et principia dicersa ab his sint, quorum principia sunt, ut punctum diversum a linea et unitas a numero et producens aliud atque ea, quae ab eo producuntur: tum 2 eus et unum non erunt ipsa substantia nec ipsa quantitas nee ipsa 3 qualitas. neque vero unum ens possunt yion entia esse; uon ergo hoc pacto eadem sunt onmium elementa. [immo impossiblie est ita esse.]
In Aristotelis Metaphysicorum. Themistius. ed. Samuel Landauer. Germany. 2014.
Sponsored by University of Leipzig.
Funding provided by European Social Fund Saxony.