Matron of Pitana Fragmenta 6

Fragmenta. Matron of Pitana. Leipzig. 1888.

Funding provided by University of Virginia.

Current edition First1KGreek

Fragmenta (Greek) (Corpusculum Poesis Epicae Graecae Ludibundae, Vol. I. Fasc. prior. Brandt, Paul, editor. Leipzig: Teubner, 1888.)

Notes on the current edition

Δει̑πνον Ἀττικόν

1. Varietas Lectionis ἤνεγκε E pro ἀοιδοί requirit γενέθλη vel νεοσσοί Kaibel, ἐδωδή Wilamowitz ἔσθειν (cf. etiam Conv. Att. v. 5) Osann et Wachsmuth: ἰδεῖν C E, ἰδέειν Brunck, δʼ add. Osann, ἀμύλοισι δʼ Eustathius 1053, 11 θυομένων Meineke: φυομένων A ἐπηνεινκαν A οὐδʼ ὑπὸ A, οἳ δʼ ἀπὸ Meineke δῖός τε Φίλιππος (cf. M 21) vel Εὔβοιοί τε καὶ Κρμμογέναι (cf. K 429) Meineke δοιὼ vel δοιοὶ Stadtmueller τεθνᾶσιν A ἐστὶν A ὃν ἀθάνατος — γῆρυς Stadtmueller (sive ὃς ἀθάνατον — γῆρυν): ἀθάνατον — γῆρας A Περσεφόνεια Eustathius
2. Testimonia Ath. II 62 c : καὶ Μάτρων ὁ παρῳδὸς ἐν τῷ Δείπνῳ ὄστρεα — ὕδνα. Ath. II 64 c : μνημονεύει δὲ βολβίνης Μάτρων ἐν παρῳδίαις σόγκους — γαστήρ. Affert Eustathius v. 2 p. 1094, 47 , v. 4-6 p. 1053, 11 . Ath. III 73 e : Μάτρων ἐν παρῳδίαις καὶ — τραπέζας. Ath. XIV 656 c : σιτιστῶν δὲ ὀρνίθων μὲν μνημονεύει Μάτρων ἐν ταῖς παρῳδίαις οὕτως ὣς — ἐίσας. Ath. IV 183 a : ἐστὶν δʼ ὁ σκινδαψὸς τετράχορδον ὄργανον, ὡς ὁ παρῳδός φησι Μάτρων ἐν τούτοις· οὐδʼ — γυναικός. Ath. XV 697 e: καὶ κατὰ τὸν παρῳδὸν Μάτρωνα οἱ μὲν — Φερσεφόνεια. Affert versus Eustathius 1665, 34 .
3. Commentarius Fragmentum I
De universo fragmento vide p. 54. Ostrea per comparationem Thetidis tubera vocat ut in Cenae v. 36 congrum Τιτυὸν λίμνης; praeter locum homericum quem subscripsi, meminerat parodus phocas δ 404 appellari νέποδας καλῆς ἁλοσύδνης. Accedit denique vocis ὕδνη derivatio: Hesychius ὕδναι· ἔγγονοι, σύντροφοι; idem ὑδνεῖν· τρέφειν, κρύβειν. αὔξειν; E. M. p. 776, 11 ὑδνῶ τὸ τρέφω καὶ ὑδνεῖν τὸ τρέφειν.
Fragmentum II
De universo fragmento vide supra p. 55 sq.
V. 1. De soncho Plin. N. H. XXII 88
Estur et sonchus — ut quem Theseo apud Callimachum adponat Hecale — uterque, albus et niger. Lactucae similes ambo, nisi spinosi essent, caulo cubitali, anguloso, intus cavo, sed qui fractus copioso lacte manat
. Non admodum magni illos aestimatos esse disci potest ex lepida narratiuncula quam Hegesandrus ap. Ath. VI 250 e profert de Euclide, cui cum complures sonchi essent appositi ὁ Καπανεύς, inquit, ὁ ὑπὸ τοῦ Εὐριπίδου εἰσαγόμενος ἐν ταῖς Ἱκέτισιν (v. 864, ubi φεύγων) ὑπεραστεῖος ἦν
μισῶν τραπέζας ὅστις ἐξογκοῖτʼ ἄγαν
.
V. 3 balbinae Iovis vocantur cantrices quia ventris flatus gignunt, nisi eo referri debent illa verba, quod in patina dum torrentur stridorem edunt, cui rei non obstare puto quod v. 5 nive candidiores appellantur: illic enim bulbinae dicuntur cum friguntur, hic crudae putaminibus detractis. Ceterum cf. Cenae v. 63.
V. 4 ἐν χόρτῳ Stadtmuellerus, at loci nomen proprium requiro sicut B 766 ἐν Πιερίῃ. Suo more homericus ille Διὸς ὄμβρος Matroni existit Iovis filius sicut Cenae v. 117 πλακοῦς, Cereris donum, Δήμητρος παῖς. Suspectavit φυομένων Meinekius cui aut ὑομένων videbatur scribendum collato versu 3 (cf. ζ 131 ὑόμενος eadem sede versus) aut θυομένων quando mactantur ut Horatius dixerit porrum seu caepe trucidas. Alterum hoc praetuli, sed ita ut θυομένων referri velim ad odoris suavitatem, qui e bulbinis recens frictis adflatur. Nusquam enim apud Homerum θῦσαι de immolanda hostia ( σφάξαι) usurpatur, sed de offerendis ἀπαρχαῖς idemque valet quod θυμιᾶσαι, cf. Ariston. ad I 219, Lehrsii Aristarch. p. 82.
Fragmentum III
Vide supra p. 55.
Fragmentum IV
Num hoc fragmentum Cenae Atticae fuerit, supra p. 56 disserui.
Fragmentum V
Videtur de meretricula esse sermo.
V. 1 Meinekius οἱ δʼ ἀπὸ, illud minus recte, nihil enim offensae in negatione οὐδέ: illam quam nescimus rem non suspenderunt ἀπὸ πασσαλόφιν, quippe unde suspensus esset σκινδαψός, ita ut novae rei locus non iam superesset. Ceterum operae pretium est animadvertere, qua arte parodus Homeri verba concinnaverit. Matro fortasse θ 67 legit κὰδ δʼ ἀπό.
Fragmentum VI
Vide supra p. 56.
V. 2 retinui pluralem numerum δῖοί τε Φίλιπποι, nam quidni duos Philippos laudare potuerit parodus? Hic ipse numerus, δοιὼ sive δοιοὺς, Stadtmuelleri coniectura infertur, equidem δῖοι retinuerim cum hac maxime voce parodia versus homerici agnoscatur. Idem vero versum 4 egregie emendavit scribens ὃν ἀθάνατος λάχε γῆρυς,
cui vox, i. e. loquacitas non interitura ( καὶ τεθνειῶτι λαλεῖν etiam cum mortuus erit) contigit
. Nequaquam enim iam ad inferos abiisse sed vixisse etiamtunc Cleonicum satis demonstrant verba ἔστι δέ τις Κλεόνικος versui antecedenti ( οἱ μὲν δὴ τεθνᾶσι κτέ.) opposita. De Cleonico Eustathius 1665, 33:
ἰστέον δὲ ὅτι ὁ παρῳδὸς Μάτρων κέντρωνος λόγῳ συμφορήσας ἐν μεταποιήσει καὶ ἐκ τῶν κατὰ Τειρεσίαν εἴς τινα Κλεόνικον σοφὸν ἄνδρα ἔγραψεν οὕτως; οἱ μὲν δὴ πάντες Περσεφόνεια, διὰ τῶν αὐτοῦ δηλαδὴ βιβλίων καὶ τῶν ἐν αὐτοῖς λόγων. τοῦτο δὲ καὶ σκῶμμα ἔσται ποτὲ λάλου ἀνδρός.
Quae cuius farinae sint apparet.