Ascl.
— Non enim omnium hominum, o Trismegiste, uniformis est sensus?Trism.
—Non omnes, o Asclepi, intellegentiam veram adepti sunt, sed imaginem temerario inpetu nulla vera inspecta ratione sequentes decipiuntur, quae in mentibus malitiam parit, et transformat optimum animal in naturam ferae moresque beluarum. De sensu autem et de omnibus similibus, quando et de spiritu, tunc totam vobis praestabo rationem.Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.