Ascl.
Quam ergo rationis partem εἱμαρμένη vel fata incolunt, o Trismegiste? [ ante] [[caelestes dii catholicorum dominantur, terreni incolunt singula.]]—Trism.
Qua εἱμαρμένην nuncupamus, o Asclepi, ea est [[necessitas]] ⟨⟨effectrix rerum⟩⟩ omnium quae geruntur semper sibi catenatis ⟨⟨necessita⟨ti⟩a⟩⟩ nexibus vincta⟨e⟩. Haec itaque est [aut] [[effectrix rerum]] aut deus summus, aut ab ipso deo qui secundus effectus est [deus], et omnium caelestium terrenarumque rerum firmata divinis legibus disciplina. Haec itaque εἱμαρμένη et necessitas ambae sibi invicem individuo conexae sunt glutino; quarum prior εἱμαρμένη rerum omnium initia parit, necessitas vero cogit ad effectum quae ex illius primordiis pendent. Has ordo consequitur, id est textus et dipositio temporis rerum perficiendarum. Nihil est enim sine ordinis conpositione; [[in omnibus mundus iste perfectus est]] ipse enim mundus ⟨⟨vel maxime⟩⟩ ordine gestatur, vel totus constat ex ordine. ⟨⟨Prima ergo εἱμααρμένη est, quae iacto velut semine futurorum omnium sufficit prolem: sequitur necessitas, qua ad effectum vi coguntur omnia: tertius ordo, textum servans earum rerum quas εἱμαρμένη necessitasque disponit.⟩⟩Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.