Trism.
O Asclepi, omnis humana inmortalis est anima: sed non uniformiter cunctae, sed aliae alio more [vel tempore] ⟨creatae sunt animae⟩; non enim [o Trismegiste] omnis unius qualitatis est anima.Ascl.
—⟨Non enim, o Trismegiste, . . . ?⟩Trism.
O Asclepi, ut celeriter de vera⟨e⟩ rationis continentia decidisti! Non enim hoc dixi, omnia unum esse et unum omnia, utpote quae in creatore fuerint omnia, antequam creasset omnia? Nec inmerito ipse dictus est omnia, cuius membra sunt omnia. Huius itaque, qui est unus omnia, vel ipse est creator omnium, in tota hac disputatione curato meminisse.Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.