[25]
Quid fies, o Asclepi? Et his amplius multoque deterius ipsa Aegyptus suadebitur, inbueturque peioribus malis; quae sancta quondam, divinitatis amantissima, deorum in terra suae religionis merito sola deductio, sanctitatis et pietatis magistra, erit maximae crudelitatis exemplum: ⟨⟨et vivis multo maior numerus erit sepulchrorum; superstes vero qui fuerit, lingua sola cognoscetur Aegyptius, actibus vero videbitur alienus.⟩⟩ ⟨⟨O Aegypte, Aegypte, religionum tuarum solae supererunt fabulae, eaeque incredibiles posteris tuis, solaque supererunt verba lapidibus incisa tua pia facta narrantibus.⟩⟩ Et tunc taedio hominum non admirandus videbitur mundus nec adorandus. Hoc totum bonum, quo melius nec fuit nec est nec erit quod videri possit, periclitabitur, eritque grave hominibus, ac per hoc contemnetur; nec diligetur totus hic mundus, dei opus inimitabile, gloriosa constructio, bonum multiformi imaginum varietate conpositum, machina voluntatis dei in suo opere absque invidia ⟨homini⟩ suffragantis, in unum omnium, quae venerari, laudari, amari denique a videntibus possunt, multiformis adunata congestio. Nam et tenebrae praeponentur lumini, et mors vita utilior iudicabitur; nemo suspiciet caelum; religiosus pro insano, inreligiosus putabitur prudens, furiosus fortis, pro bono habebitur pessimus. Anima enim et omnia circum eam, quibus aut inmortalis nata est aut inmortalitatem se consecuturam esse praesumit, secundum quod vobis exposui, non solum risui, sed etiam putabitur vanitas.
Sed mihi credite, et capitale periculum constituetur in eum qui se mentis religioni dederit. Nova constituentur iura, lex nova.
⟨. . .⟩ Fit deorum ab hominibus dolenda secessio: soli nocentes angeli remanent, qui humanitate commixti ad omnia audaciae mala miseros manu iniecta compellunt, in bella, in rapinas, in fraudes et in omnia quae sunt animarum naturae contraria. Tunc nec terra constabit, nec navigabitur mare, nec caelum astrorum cursibus ⟨. . .⟩, nec siderum cursus constabit in caelo; omnis vox divina necessaria taciturnitate mutescet; fructus terrae conrumpentur, nec fecunda tellus erit, et aer ipse maesto torpore languescet.