Ascl.
Confundor, o Trismegiste: sed tuis verbis libenter adsensus, felicissimum hominem iudico, qui sit tantam felicitatem consecutus. —Trism.
Nec inmerito miraculo dignus est, qui est omnium maximus. Deorum genus ⟨caelestium⟩ omnium confes⟨s⟩ione manifestum est de mundissima parte mater⟨i⟩ae esse prognatum, signaque eorum sola quasi capita pro omnibus esse. Species vero deorum quas conformat humanitas ex utraque natura conformatae sunt, ex divina, quae est purior multoque ⎡divinior⎤, et ex ea quae infra homines est, id est ex materia qua fuerint fabricatae; et non solum capitibus solis, sed membris omnibus totoque corpore figurantur. Ita humanitas, semper memor naturae et originis suae, in illa divinitatis imitatione perseverat, ut, sicuti pater ac dominus, ut sui similes essent, deos fecit aeternos, ita humanitas deos suos ex sui vultus similitudine a figuraret.Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.