Trismegistus loquitur:
Deus, deus te nobis, o Asclepi, ut divino sermoni interesses, adduxit, eoque tali, qui merito omnium antea a nobis factorum, vel nobis divino numine inspiratorum, videatur esse religiosa pietate divinior. Quem si intellegens ⟨deum⟩ videris, eris omnium bonorum tota mente plenissimus, si tamen multa sunt bona, et non unum, in quo sunt omnia. Alterum enim alterius consentaneum esse dinoscitur [omnia unius esse aut unum esse omnia]; ita enim sibi est utrumque conexum, ut separari alterum ab alt⟨e⟩ro non possit. Sed de futuro sermone hoc diligenti intentione cognosces.Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.