Ascl.
Quos dicis [vel rerum capita vel initia primordiorum], o Trismegiste?—Trism.
Magna tibi pando, et divina nudo mysteria, cuius rei initium facio exoptato favore caelesti. Deorum genera multa sunt, eorumque omnium pars intellegibilis, alia vero sensibilis. Intellegibiles dicuntur non ideo, quod putentur non subiacere sensibus nostris; magis enim ipsos sentimus quam eos quos visibiles nuncupamus, sicuti disputatio perdocebit, et tu, si intendas, poteris pervidere. Sublimis etenim ratio [[eoque]] divin[i]or⟨um⟩, ⟨⟨eoque⟩⟩ ultra hominum mentes intentionesque consistens, si non attentiore aurium obsequio verba loquentis acceperis, transvolabit et transfluet, aut magis refluet suique se fontis liquoribus miscebit.—Ascl.
Haec ergo ipsa ⟨divinorum⟩, ut dicis, ⟨ratio⟩ quae est, o Trismegiste?—⟩⟩Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.