Trism.
O Asclepi, hoc modo: in varias disciplinas nec conprehensibiles eam callida commentatione miscentes, ἀριθμητικὴν et musicen et geometriam. Puram autem philosophiam, eamque ⟨e⟩ divina tantum religione pendentem, tantum intendere in reliquas oportebit, ut apocatastasis astrorum, stationes praefinitas cursu⟨u⟩mque commutationes numeris constare miretur; terrae vero dimensiones, [[qualitates, quantitates,]] maris profunda, ⟨aeris . . . ⟩, ignis vim, et horum omnium ⟨⟨qualitates, quantitates,⟩⟩ effectus naturasque cognoscens miretur, adoret atque conlaudet artem mentemque divinam. Musicen vero nosse nihil aliud est nisi cunctarum [omnium] rerum ordinem scire, quaeque sit ⟨omnes res⟩ divina ratio sortita: ordo enim rerum singularum in unum omnium artifici ratione conlata⟨rum⟩ concentum quendam melo divino a dulcissimum verissimumque confici[e]t.Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.