Trism.
Haec est enim merces pie sub deo, diligenter cum mundo viventibus. Secus enim inpieque qui vixerint, et reditus denegatur in caelum, et constituitur in corpora alia, indigna animo sancto, [et] foeda migratio.Ascl.
—Ut iste rationis sermo processit, o Trismegiste, futurae aeternitatis spe animae in mundana vita periclitantur.—Trism.
Sed aliis incredibile, aliis fabulosum, aliis forsitan videatur esse deridendum. Res enim dulcis est in hac corporali vita qui capitur de possessionibus fructus: quae res animam obtorto, ut aiunt, detinet collo, ut in parte sui qua mortalis est inhaereat.Asclepius (verba Graeca solum). Anonymous. ed. Walter Scott. Oxford. 1924.
Funding provided by =Center for Hellenic Studies.