Si fuerit semicirculus ABC, et in eius diametro sumatur punctum D, et fuerit AD ipsius DC sesquia, et describantur super AD, DC duo semicirculi, et ponatur circulus EF inter tres semicirculos tangens eos, et educatur diameter EF in illo parallela diametro AC, reperiri debet proportio diametri AC ad diametrum EF.
lungam us enim duas lineas AE, EB et duas lineas CF, FB ; erunt CB, AB rectae, ut dictum est in prima propositione. Describamus etiam duas lineas FGA, EHC, ostendeturque esse quoque rectas ; similiter duas ineas DE, DF, et iungamus DΙ, DL et EM, FN et producamus eas ad O, Ρ. Et quia in triangulo AED AG est perpendicularis ad ED, et DI est quoque perpendicularis ad AE, et iam se mutuo secuerunt in M, ergo EMO erit etiam perpendicularis, quemadmodum ostendimus in expositione, quam confecimus de proprietatibus triangu orum, et cuius demonstratio iam quidem praecessit in superiori propositione ; similiter quoque erit FΡ perpendicularis super CA. Et quia duo anguli, qui sunt apud L et B, sunt recti, erit DL parallela ipsi AB, et pariter DΙ ipsi CB ; igitur proportio AD ad DC est, ut proportio AM ad FM, immo ut proportio AO ad OP, et proportio CD ad DA, ut proportio ΟΡ, CN ad NE, immo ut proportio CΡ ad ΡΟ. Et erat AD sesquialtera D C ; er go AO est sesquialtera OP et OΡ sesquialtera CΡ. Ergotres lineae AO, OΡ, ΡC sunt proportionales, et in eadem mensura, in qua est PC quattuor, erit OΡ sex et AO nonem et CA nouendecim. Et quia ΡO aequalis est EF, erit propotio AC ad EF ut nouendecim ad sex. lgitur reperimus dictam proportionem. Etiam si fuerit AD ad DC qualiscunque, ut sesquitertia aut sesquiquarta aut alia, erit iudicium et ratio uti dictum est. Et hoc est quod uoluimus.