Notes on the current edition
Περὶ παθῶν
1.
cuius sententiam recte enucleavit. ure vir illustrissimus de inellectu initii desperat, quod sicut nunc legitur, sensu caret. Equidem suspicor in verbis principalibus Alcmanem et hymnum in Dioscoros diserte memoratos fnisse et ea, quae primitus exstabant, grammatici describentis ignorantia et librarii neglegentia foede perversa esse. ln Διονύϲιοϲ latere arbitror Διοϲκούρου et πρῶτοϲ vel πρῶτον ex πρώτῳ immutatum esse, ϲιδιοϲ autem esse διὰ τοῦ ιδιοϲ, quod verbis ταύτῃ τῇ ἐπιβολῇ superscripttιm in antecedentem lineam illatum est. quare scribendum opinatus sum Ὕμνου εἰϲ Διοϲκούρουϲ πρώτῳ (sic etiam Apoll. de pron. 334 librum primum indicat) et poetae nomen Ἀλκμὰν excidisse et pro ἐπιβολῇ suspicor παραγωγῇ vel παρολκῇ (cf. 3. P) 357) vel ἐπεκτάϲει (cf. Lehrs q. ep. p. 33, ubi ex Apollonii lexico profertur νηπύτιοι.— ἐπέκταϲίϲ ἐϲτι τοῦ νήπιοι) ponendum esse, nam innuit Herodianus ὑπόπτεροϲ iam satis fecisse et terminationem ιδιοϲ pro οϲ per quandam abundantiam usurpatam esse. ln reliquis Bergkii emenda3ionem amplector. Ab epitomatoribus autem pro iis, quae non intellexerunt, nomina grammaticorum inculcata esse iam supra (fr. 9) vidimus, ubi ex Ἀϲπληδόνα fecerunt Ἀϲκληπιάδην.
2.
ad fr. 191. pro τὸ ἄριϲτοϲ ἀριϲτερόϲ scripsi τῷ, pro καὶ post ὥϲπερ καθά, pro πρόβαϲιν —προβάτιον. πρόβατον προβάτερον et post pro προβάτεον iterum προβάτερον. Sic sententia optime procedit: δεξιτερόϲ a δεξιόϲ ad similitudinem adiectivi ἄριϲτοϲ ἀριϲτερόϲ formatum esse pari modo atque οἰότεροϲ ad analogiam formae προβάτερον. Cur autem προβάτερον minus audax et quasi legitimum habuerit , ea fuit causa, quod πρόβατον natura sua primitus adiectivum est. cui se merum substantivum accommodavit. Etiam Ahrensius de dial. Dor. 388 not. προβάτερον scribendum esse suspicatus cst, Lobeckius vero El. I 335 not. 10 proposuit: ὥϲπερ καὶ τὸ πρόβατον γίνεται προβάτειον οἰόϲ οἰάτειον. lam Arist. poet. 21 commemorat δεξιτερόϲ pro δεξιόϲ. ἐξηλλαγμένον ἐϲτὶν ὅταν τοῦ ὀνομαxerunt, τὸ μὲν καταλείπῃ τὸ δὲ ποιῇ οἷον τὸ «δεξιτερὸν κατὰ μαζόνμ» ἀντὶ τοῦ δεξιόν.
3.
ad fr. 192. verba κάρη καὶ ex iis, quae in E. M. praecedunt: κρήδεμνον — παρὰ τὸ κάρη καὶ τὸ δέω τὸ δεϲμεύω καρήδεμνον καὶ ϲυγκοπῇ κρήδεμνον τὸ τὴν κεφαλὴν δεϲμεῦον, inserui, nam quin haec Herodiani sententia fuerit, dubitari non potest comparata l. Pr. Π 548: παρὰ τὸ καρή ὀξυνόμενον καρῆθέν ἐϲτι καὶ κρῆθεν ἐν ϲυγκοπῇ.
4.
ad fr, 193. Pariter de hoc sentit Apollon. de adv. 580. — dem fere traditur in E. Orion. 17, auctore tacito. ἄφνω· παρὰ τὸ ἀφανὴϲ ἀφανῶϲ ἔδει περιϲπωμένωϲ ἐξέϲτη τὸ ϲ καὶ μετέϲτη ὁ τόνοϲ ἐπειδὴ τὰ εἰϲ ω λήγοντα ἐπὶρρήματα διϲύλλαβα, μὴ ὄντα Δώρια, βαρύνονται, πόρρω, κάτω, ἔξω. Ab Herodiano profectum videtur etiam ap. Orion. p. 33, 19 βλόξ· μαλακόϲ καὶ παρώνυμον