7.
mvp-aristotle-comment-7
Ritter, cap. 1 § 7
οὐδὲν γὰρ ἂν ἔχοιμεν κτλ. excusatur nova
ἐποποιίας significatio huic nomini modo concessa: non enim communi nomine comprehendere possemus Sophronis Xenarchique mimos et Socraticos sermones, omnemque imitationem quae peragitur iis poesis generibus quibus neque concentus neque saltatio adiuncta est. concentu et saltatione caret poesis elegiaca et iambica, ac propterea hae species commemorantur illis
εἴ τις διὰ τριμέτρων ἢ ἐλεγείων ποιοῖτο τὴν μίμησιν. enuntiatio condicionalis mente supplenda talis fuerit, nisi hoc nomen (
ἐποποιία) novo intellectu ponere- De Sophrone Euripidis aequali mimisque ab ipso filioque Xenarcho Dorica Siculorum dialecto scriptis cum diligentissime a Valckenario ad Theocriti Adoniazusas p. 188 sqq. expositum sit, ego de eodem argumento pauca quaedam, mus.quae ad hunc Aristotelis locum recte intelligendum et a vanis dubitationibus vindicandum faciant, libasse contentus ero. mimi illi morum notationes fuere ac descriptiones hominum quos offert vita vulgaris magna cum accuratione expressae. prosa oratione compositos fuisse non solum Suidas (s. v.
Σώφρων) atque cius pedisequa Eudocia testatur, sed idem liquet ex hoc quem tractamus loco ac praecipue ex alio, quem Athenaeus ex Aristotelis
περὶ Ποιητῶν opere nobis perdito protulit XI.
ρ. 505 C.
οὐκοῦν οὐδὲ 3)
ἐμμέτρους τοὺς καλουμένους Σώφρονος μίμους μὴ φῶμεν εἶναι λόγους καὶ μιμήσεις ἢ τοὺς ᾿Αλεξαμενοῦ τοῦ Τηΐου τοὺς πρώτους γραφέντας τῶν Σωκρατικῶν διαλόγων, h. e. itaque ne metricos quidem (qui ne numeris quidem adstricti sunt) Sophronis quos vocant mimos, eos ne dicamus esse sermones et imitationes (sermones imitativos), vel quos Alexamenus Teius primus scripsit Socraticos dialogos. Aristoteles hisce verbis falsam quandam aliorum sententiam coarguit: ipse enim non negaturus erat Sophronis mimos esse
λόγους καὶ μιμήσεις, h. e.
λόγους μιμητικούς. mirum Tyrwhitti errorem (ille Sophronem metris usum esse sibi Buhlioque persuasit) Hermannus confutavit, idemque apte monuit, ne hunc Xenarchum Sophronis Syracusii filium confundamus cum Xenarcho Attico mediae comoediae poeta, de quo nostra memoria breviter disputavit vir egregie doctus, Meinekius in Quaestionum scen. specim. III. p. 61. Socraticos sermones (
Σωκρ.
λόγους) eos esse quos primus Alexamenus Teius Socratis disputandi morem secutus edidit, post Tyrwhittum credidit Hermannus : sed nihil est causae cur hic obscurum illum scriptorem potius quam illustrissimum imitationis exemplar, Platonem dico, in primis significari credamus, quamquam neque Alexamenus excluditur nec si quis alius Socraticos sermones ita conscripsit ut simul
τὸ μιμητικὸν consectaretur. prope abest a vero Augustus Matthiae in diurnis Ienens. a. 1805. n. 223. 3)
Οὐδὲ hoc loco est ne quidem, ut in Poetica c. 8 extr.
οὐδὲ μόριον τοῦ ὅλου ἐστίν.
πλὴν οἱ ἄνθρωποί γε κτλ, communem loquendi usum in nomine
ἐποποιίας recedere a suo concedens ab illo metrum spectari monet, non rei veritatem.
ἐλεγειοποιούς τοὺς δὲ ἐποποιοὺς ὀνομάζουσιν : haec nomina composita ita accepit quam si posuisset
ἐλεγείων (distichorum)
ποιητὰς atque
ἐπῶν (hexametrorum)
ποιητάς 4). per
ἐλεγεῖα et
ἔπη quamvis et versuum species et ipsa carmina significentur, hoc tamen loco nonnisi prior significatio obtinet. de hac
ἐλεγείων potestate cum nemo dubitare possit, propter alterum illud nomen (
έπη) satis sit provocasse ad Rhetorica III, 16. p. 1417 a 14.
παράδειγμα ὁ ᾿Αλκίνου ἀπόλογος,
ὅτι πρὸς τὴν Πηνελόπην ἐν ἑξήκοντα ἔπεσι (sexaginta hexametris)
πεποίηται. conf. Pseudo - Aristoteles in Poetica
ε. 26, 5.
εἴ τις τὸν Οἰδίπουν θείη τὸν Σοφοκλέους ἐν ἔπεσιν ὅσοις ἡ Ἰλιάς. Sine iusta causa editores fere omnes (non Bekkerus) codicibus adversantibus legunt
τοὺς μὲν ἐλεγειοποιοὺς τοὺς δὲ ἐποποιοὺς ὀν.,. ut sententia evadat haec, poetarum genus unis verbis imitantium aut
ἐλεγειοποιούς aut
ἐποποιοὺς vocari: sed id non verum est, cum etiam
ἰαμβοποιοὶ nonnisi verbis imitentur. itaque ex pluribus nominibus duo ponuntur.
οὐχ ὡς τοὺς κατὰ μίμησιν ποιητάς-προσα χορεύοντες: Tyrwhitto iudice articulus
τοὺς elegantius abesset, sed is elegantiae loci neque addere quidquam potest neque detrahere. Hermannus scripsit
οὐχ ὡς κατὰ τὴν μίμησιν π., aliis alia excogitantibus. nimirum vulgo interpretantur poetas non tam propter imitationem sed communiter propter metrum appellantes. ac sane articulus expungendus foret, si ea esset loci sententia. sed quod codices offerunt, bonam id sententiam facilemque structuram praebet, dummodo intelligamus
τοὺς pertinere quidem ad
ποιητάς, sed 4) Simile illud est in c. 4, 10.
οἱ μὲν ἀντὶ τῶν ἰάμβων κωμωδοποιοὶ (h. e.
κωμῳδιῶν ποιηταί)
ἐγένοντο,
κτλ. conf. quae monita sunt ad illum locum.hoc ipsum nomen tamquam bis positum accipiendum esse, ut plenius scripserit Aristoteles
οὐχ ὡς τοὺς κατὰ μίμησιν ποιητὰς “
ποιητὰς”
προσαγορεύοντες. secundum imitationem poetae (
οἱ κατὰ μίμησιν ποιηταί') illi sunt qui suo iure poetae nomine ornantur sive qui re vera poetae sunt, homines igitur non eos qui imitantur secundum id ipsum poetas appellant, sed qui eodem metro utuntur, eos communi nomine vocare solent,