mvp-comment-774-1
εὐφαμεῖτε δὲ:
εὐφημεῖτε δὲ
Flor. Deinde libri
χωρεῖτε
. Scribendum esse
χωρῖται indicavi in Elem. doctr. metr. p. 435. Pluribus exemplis hoc vocabulum illustrat Stephanus Byzantius in v.
χώρα
. Intelliguntur autem incolae regionis vel cives. Sed fuerunt fortasse qui
προπομπούς
indicari crederent, quandoquidem Hesychius scribit
χωρίτης, ἀγρώτης, ἄγροικος. ἄλλοι τὸν ὁδηγόν
. Ceterum praecedentia, non habita ratione versus intercalaris, cum sequentibus ita nexa sunt,
βᾶτε δόμῳ γᾶς ὑπὸ κεύθεσιν
.
mvp-comment-775-1
ὠγυγίοισιν:
Ωγυγίοισι
Τurn. Sed ceteri omnes recte
ὠγυγίοισιν
.
mvp-comment-776-1
τιμαῖς καὶ θυσίαις περίσεπτα τυχοῦσαι: Libri
καὶ τιμαῖς καὶ θυσίαις
. Prius
καὶ
iam olim delevi. Deinde
περισέπται τύχαι τε
M. Par.
περίσεπτα τύχαι τε
Aug. sic ut super
a
primi vocabuli duo puncta sint (hoc modo:
ä
), quibus incerta scriptura indicatur.
περισέπτα τύχαστε
sie G.
περισέπτα τύχα τε
Ven.
περισέπτη τύχη τε
Flor. Farn. Rob.
περὶ σεπτὰ, τύχαστε
Ald.
περίσεπτα, τύχαις τε
Turn. Musgravius
περίσεπτα τυχοῦσαι
. Ea emendatione, ut simplicissima, recepta, scripsi
τιμαῖς καὶ θυσίαις περίσεπτα τυχοῦσαι
. Sed incerta est huius versus emendatio. Possunt enim multa alia excogitari. Quod in Opusc. VI. 2. p. 125. scribendum conieci
περσέπτορε τύχα τε
, servato in strophico versu
ὑπ᾽ εὐθύφρονι πομπᾷ
, dactylico-que numero ad paeonicum progrediente, prorsus intolerabile visum est Schoemanno. Sed quum saepius tamquam insigne quid commemorentur ardentes faces (v. 987. 1004. 1011. 1021. 1024.), hic quoque ignium honoris, cuius compotes factae sunt Eumenides, aptissime fieret mentio. Ipse Schoemannus scribendum putavit
τιμαῖς καὶ θυσίαις τε καὶ εὐχαῖς περίσεπται
. Verum Aeschylus dixisset, puto,
περίσεπτοι
, neque
τε καί
posuisset. Melius scriberetur
τιμαῖς καὶ θυσίαις περισέπτοις τε σὺν εὐχαῖς
, aut
πυρισέπτοις τε τύχαισιν
.