κρατεῖ γυναικὸς ἀνδρόβουλον ἐλπίζον κέαρ
κρατεῖ
codices et Rob.
κρατεῖν
Ald. Turn. Proximo versu
ἐλπίζον
M. Marc. Flor. Ven. Farn. Rob. In M.
ο
iterum super
ἐλπίζον
scriptum est.
ἐλπίζων
G. et
ο
supra adscripto Bess.
ἐλπίζω
Ald. Turn. Sic, inquit, imperat sperans virile mulieris cor. Placebat Reizio quoque haec scriptura,
κρατεῖν ἐλπίζων
, receptaque est ab novissimis editoribus, vellemque non essent alteram defendere conati Elmsleius in censura editionis Blomfieldianae et, qui eleganter in Anglicum sermonem hanc fabulam transtulit, I. Symmons. Elmsleium commoverant haec duo, quod nude dictum esset
ἐλπίζον
, quasi significaretur
εὔελπι
: adiiciendum enim fuisse aliquem accusativum: deinde quod in periphrasi, qualis esset
γυναικὸς κέαρ
, non locum haberet duplex epitheton, sicut non dicturum fuisse Homerum
ἱερὴ Ἂς Τηλεμάχοιο δεδεγμένη
. Fallitur in utroque. Nam
ἐλπίζον
, non participii, sed adiectivi potestate positum, non opus habet accusativo, quia quid speret Clytaemnestra ex re ipsa intelligitur. Ac fortasse consulto ita loqui putandus est excubitor, quo innuat aliquid illam amplius quam excidium Ilii sperare. Intelligit enim excubias eam propterea instituisse, ut ne ex improviso adveniens Agamemno deprehenderet indicia adulterii. Periphrasis autem non est qualis in illo
ἱερὴ ἲς Τηλεμάχοιο
, quae pro ipso est nomine proprio, sed pertinet ad illud genus, in quo singula verba vim suam habent, eoque aliis in construendo legibus tenentur: accedit quod cor sedes est spei, ut Clytaemnestra si sperat, proprie cor eius sperare dicatur. Praeterea, si
ἐλπίζω
, ut Elmsleio placet, pro
νομίζω
dictum esset, non apparet quid sibi velit excubitor illa sententia. Nam nisi Elmsleius
κρατεῖν
sic dictum voluit, quasi esset
κρατήσειν
, quomodo excubitor, quod certo scit, putare se scire dicat? Sin pro
κρατήσει
positum existimavit hoc sensu, sic victricem fore mulierem puto, multo id minus ferri potest. Non enim homo iste, etiamsi praesagiret quod minime praesagit, tam aperte proloqui, quid metueret, auderet. Quare non dubitandum est quin verum sit
κρατεῖ ἐλπίζον
. Rarius est
κρατεῖν
sic dictum ut aliquid imperare magis quam tenere imperium significet. Sic tamen in Hecuba v. 282.
οὐ τοὺς κρατοῦντας χρὴ κρατεῖν ἃ μὴ χρεών
. Neque quod apud Aeschylum excubitor dicit, proprie significat sic iubet, sed sic imperat, i. e. tam durum et grave est reginae hoc imperium. Severitatem enim eius imperii ipse quam maxime experitur. Ἀνδρόβουλον recte explicat Phrynichus in Bekkeri Anecd. p. 19, 23.
ἀνδρόβουλος γυνή, ἡ ἀνδρὸς βουλεύματα βουλευομένη· ἀνδρὸς δέ, τοῦ κατ᾽ ἔπαινον λεγομένου
. Sic infra v. 336.
γύναι, κατ' ἄνδρα σώφρον εὐφρόνως λέγεις.
Sophocles apud Stobaeum LXXIII. 54.
κατ' ὀρφανὸν γὰρ οἶκον ἀνδρόφρων γυνή
.