1372.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-801
ὀμβρίμου
ὀμβρίμου
etiam Ven. Farn. ut edd. vett.
1372
1375.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-802
οὐδὲν τόδε Libri
οὐδὲν τόδ'
. Stanleius, sive potius Vossius, Orelliusque ad Isocr. p. 375. et Blomfieldius
οὐδὲν τότ'
, id ut ad
νῦν
referatur. Probabiliter illud quidem, firmavitque Blomfieldius exemplis, sed non ut sit necessarium. Inscite oblocutus est Wellauerus,
οὐδὲν τόδε
nihil eiusmodi significare putans. Immo non hoc: illud
hoc
autem explicatur iis quae sequuntur.
1375
1377.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-803
εὐπόκοις
εὐπόκοις
Flor. Farn. Vict.
εὐτόκοις
Ven.
1377
1379.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-804
Θρηικίων ... πνευμάτων
Θρηκίων τε
(
τε
Farn.)
λημμάτων
Ven. Farn. Vict. Ex Flor. enotatum
ἐλημμάτων
. Emendavit Canterus.
1379
1380.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-805
χρήν Libri
χρή
. Emendavit Porsonus.
βιαμάτων
βιαμάτων
Ven.
1380
1383-1385.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-806
NA In Farn. post
τοιαῦτ'
puncto est distinctum. Blomfieldius haec ita distribuit,
λέγω δέ σοι τοιαῦτ᾽· ἀπειλεῖν ὡς παρεσκευασμένης ἐκ τῶν ὁμοίων — χειρὶ νικήσαντ᾽ ἐμοῦ ἄρχειν
. Wellauerus, quem secutus est Scholefieldius, ita scripsit,
λέγω δέ σοι, τοιαῦτ᾽ ἀπειλεῖν ὡς παρεσκευασμένῃ ἐκ τῶν ὁμοίων, χειρὶ νικήσαντ' ἐμοῦ ἄρχειν
. Deteriora etiam aliorum commenta sunt. Sensum perspexit Schützius, qui in minore editione non male, sed praeter necessitatem scripsit
ὡς παρεσκευασμένῃ σ᾽ ἐκ τῶν ὁμοίων
. Consentiunt in
παρεσκευασμένης
libri, nec quicquam mutandum est. Hoc dicit, iubeo te talia minari, ut me parata imperare mihi, qui vicissim me vi vicerit. id est, minitare, si libet: ego parata sum. si, quemadmodum ego nunc potentior sum, sic tu me viceris, ferre imperium.
Ἐκ τοῦ ὁμοίου
satis explicatum a Stephano in Thesauro.
1386.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-807
γνώσῃ Libri
γνώσῃ
vel
γνώσῃ
.
1386
1388.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-808
περίφρονα
περίφρονα
, superba, plena contemptus. Suppl. v. 727.
περίφρονες δ᾽ ἄγαν ἐν ἀντέρῳ μένει μεμαργωμένοι κυνοθρασεῖς θεῶν οὐδὲν ἐπαΐοντες
.
1388
1389.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-809
NA In Vict. nulla interpunctio post
ἐπιμαίνεται
, ubi Canterus plene interpunxit.
1389
1390-1391.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-810
λίβος ... ἐμπρέπειν ἀτίετον Libri
λίπος
. Correxit Porsonus. Deinde
εὐπρέπειαν τίετον. ἔτι σε χρὴ
Ven. Vict.
εὖ πρέπει ἀντίετον ἔτι σε χρὴ
Flor.
εὖ πρέπει ἀτίετον ἔτι σε χρὴ
Farn. Auratus et Canterus
ἐμπρέπει ἀτίετον
. Schutzius cum Heathio
οὐ πρέπει ἀτίετον
. Blomfieldius, adscito Casauboni
λίβος
, haec obscura atque inconnexa dedit,
μεγαλόμητις εἶ, περίφρονα δ᾽ ἔλακες· ὥςπερ οὖν φονολιβεῖ τύχᾳ φρὴν ἐπιμαίνεται. λίβος ἐπ' ὀμμάτων αἵματος ἐμπρέπει ἀτίετον
. Secutus est Scholefieldius. Sed ista quid sibi volunt?
Ὥςπερ οὖν
particulae sunt quibus confirmantur quae adiuncta sunt. Supra v. 1130.
τὸ μὴ πόλιν μὲν ὥςπερ οὖν ἔχει παθεῖν.
Choeph. v. 56.
ἢ σῖν᾽ ἀτίμως, ὥςπερ οὖν ἀπώλετο πατήρ, τάδ᾽ ἐκχέουσα, γάποτον χύσιν, στείχω;
et v. 876.
δόλοις ὀλούμεθ', ὡςπερ οὖν ἐκτείναμεν.
Sophocles Ai. v. 990.
καὶ μὴν ἔτι ζῶν, Τεῦκρε, τοῦδέ σοι μέλειν ἐφίεθ᾽ ἀνὴρ κεῖνος, ὥςπερ οὖν μέλει.
Ex his intelligitur connexas esse istis particulis sententias. Quod libri habent,
εὐπρέπειαντίετον
, ex supra scripto
ν
ortum est, quo
ἐνπρέπειν
legendum esse significabatur. Itaque scripsi
ἐμπρέπειν ἀτίετον
. Respondet chorus Clytaemnestrae verbis iis quibus se paratam ostendit ad cernendum ferro et sanguine. Itaque sic loquitur, audax consiliis es et sicut furibunda sanguineam fortunam expetis, adspersam oculis sanguinis guttam inultam conspici: aliquando te oportebit orbatam amicis ictum ictu luere, i. e. sicut expetis caedem, habebis, prouti merita es. Facies Clytaemnestrae sanguine erat conspersa, ut ipsa v. 1350. gloriatur.
Αἷμα ἄναιμον
Sophocles quoque dixit Antig. v. 1022.
1392.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-811
τύμματι τύμμα Libri
τύμμα τύμμα
. Emendavit Vossius, et quis non?
τίσαι Deinde libri
τίσαι
. Correxit Porsonus.
1392
1393.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-812
ἀκούεις Recte libri
ἀκούεις
. Eo si quis gravem a debili orationem discernere nesciens offenderetur, saltem
ἀκούοις
, non soloecum
ἀκούσεις
adsciscere debebat.
1393
1395.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-813
1396.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-814
φόβον μέλαθρ' ἂν ἐλπὶς ἐμπατεῖν Libri
οὐ μοι φόβου μέλαθρον ἐλπίς
. Deinde codices
ἐμπατεῖ
. Vict.
ἐμπατεῖν
. Vix credibile est editores non offendisse ad illud
φόβου μέλαθρον
. Quin Elmsleius ad Heracl. v. 996. comparavit hunc Aeschyli versum cum iis quae ibi Euripides habet,
τὸ λοιπὸν μὴ ξυνοικοίην φόβῳ
. At num qui una cum timore habitat, non id in sua facere domo potest, sed concedere in illam nescio quam timoris domum debet? Solus ille omnium qui Aeschylum attigerunt princeps Auratus vitio hunc locum affectum esse animadvertit,
φόνον
scribendum esse coniiciens. Sed scripsisse potius videtur Aeschylus
οὐ μοι φόβον μέλαθρ᾽ ἂν ἐλπὶς ἐμπατεῖν.
Sophocles Ant. v. 235.
τῆς ἐλπίδος γὰρ ἔρχομαι δεδραγμένος, τὸ μὴ παθεῖν ἂν ἄλλο πλὴν τὸ μόρσιμον.
Non, inquit Clytemnestra, spes mihi est timorem in domum meam ingressurum esse, quamdiu Aegisthus in foco meo ignem accendet.
1396
1397.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-815
φλέγουσαν Libri
φλέγουσ'
. Emendavit Porsonus.
1397
1400.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-816
λυμαντήριος Nullus interpretum aut criticorum hic obhaesit. Adeo in verbis occupati, quid res, quid recta ratio, quid poesis flagitet, negligere consueverunt. Graviter quidem hoc verbo
κεῖται
hanc sententiam incipit Clytaemnestra: sed quis, obsecro, qui non omni aptae orationis sensu destitutus sit, Agamemnonem isto adiectivo
λυμαντήριος
recte designari credet, nec censebit Aeschylum, si dicere quod illo adiectivo continetur voluisset,
λυμαντὴς ὅδε
vel
λυμαντὴς νεκρός
fuisse dicturum? Nam ne articulum quidem si addidisset,
κεῖται γυναικὸς τῆςδ᾽ ὁ λυμαντήριος
, satis apte esset locutus. Nulla tamen in hoc versu vitii suspicio est. Ex quo consequitur, quod certissimum esse arbitror, excidisse aut ante hunc versum alium versum, in quo nomen aliquod substantivum fuerit, aut post eum. Ac vel hebetior aliquis, opinor, sentiet quantum ab librorum illa debili atque imperfecta oratione distet plene enuntiata sententia, ut si eiusmodi versum, qualem potuit saltem facere Aeschylus, adiicias,
κεῖται γυναικὸς τῆςδε λυμαντήριος ἀνήρ, θυγατρὸς τῆς ἐμῆς φονεὺς ὅδε, Χρυσηίδων μείλιγμα τῶν ὑπ᾽ Ἰλίῳ.
Choeph. v. 751.
στείχω δ᾽ ἐπ' ἄνδρα τῶνδε λυμαντήριον οἴκων
. Itaque versum excidisse indicavi.
1400
1405-1406.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-817
ναυτίλοις δὲ σελμάτων ἰσοτριβής Libri
ναυτίλων δὲ σελμάτων ἱστοτρίβης
. Wellauerus in Lexico Aeschyleo scribendum esse suspicabatur
ναυτικῶν
. Idem, ut Blomfieldius dicit, coniecerat Casaubonus. Pauwius
ἰσοτριβής
, quod receperunt Schützius et Porsonus. Porsonus haec quomodo intellexerit nescio: ceteros nihil expedivisse video. Schützii interpretatio, itineris maritimi consors, neque cum verbis poetae congruit, qui si illud in mente habuisset, non
ἰσοτριβής
, sed
ὁμοτριβής
dixisset; neque continet, quod exspectamus, aliquid exprobationis.
Σέλματα
potuerunt fortasse
ναυτίλα
dici, si intelligebantur navigantia. Sic Sophocles Phil. v. 220.
τίνες πότ᾽ ἐς γῆν τήνδε ναυτίλῳ πλάτῃ κατέσχετ';
et Euripides initio Archelai
Αἴγυπτος, ὡς ὁ πλεῖστος ἔσπαρται λόγος, σὺν παισὶ πεντήκοντα ναυτίλῳ πλάτῃ Ἄργος κατασχών.
Sed Aeschylum scripsisse puto
ναυτίλοις δὲ σελμάτων ἰσοτριβής
. Captiva ista, inquit, et prodigiorum interpres et tori socia huic fatidica fida conius, nautis vero aeque cum transtris trita.