104.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-63
ὅδιον κράτος αἴσιον Attulit hunc versum Aristophanes in Ranis v. 1308. (1276.) ubi vulgo
ὅσιον κράτος αἴσιον
legitur. Ravennatis libri scripturam
ὃς διον
patet ex
ὅσιον
et
ὅδιον
in unum coniunctis esse conflatam. Scholiastae ad Aristophanis locum verba,
ἐν τοῖς πλείστοις αἴσιον, Ἀσκληπιάδης τὸ ὅσιον
, rectene emendaverit, quem Brunckius probat, Pauwius,
ἐν τοῖς πλείστοις ὅδιον, Ἀσκληπιάδης δὲ ὅσιον
, an contrarium ille rettulerit, dubitari potest. Si ita iudicavit Asclepiades, fecit id eo, quod
ὅδιον
idem esse atque
αἴσιον
existimavit. Nam Hesychius
ὅδιος οἰωνός, αἴσιος
. Hic quidem ego Aeschylum non hoc, sed proprio significatu
ὅδιον κράτος
dixisse puto vim viatricem, quo indicaret profectionem instituentes. Nam etiam
ὅδιος οἰωνός
non quaevis fausta avis est, sed quae iter facturo fausta pronuntiat. Vnus apud Brunckium Aristophanis codex
λέγειν
pro
θροεῖν
.
104
105.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-64
ἐκτελέων Libri omnes
ἐκτελέων
, nisi quod Rob. divisim
ἐκ τελέων
. Afferuntur haec,
αἴσιον ἀνδρῶν ἐκτελέων
, in scholio ad Aristoph. Ran. v. 1295. Certatim viri docti
ἐντελέων
emendarunt, Auratus, Scaliger, Casaubonus, alii. Nam
ἐντελεῖς
grammatici interpretantur per
οἱ ἄρχοντες
. Librorum scripturam qui defendere volet, divisim scribere debebit
ἐκ τελέων
, ut
κράτος ἐξ ἀνδρῶν τελέων
dicatur imperium quo a supremis ducibus imperata est expeditio. Sic Agamemno
ἀνὴρ τέλειος
dicitur v. 939. et
κράτος
, licet alio significatu,
ἔκ τινος
v. 1438.
κράτος ἰσόψυχον ἐκ γυναικῶν
. Sed multo praestabilius est
ἐντελέων
.
καταπνείει Αld.
καταπνέ ει
, erasa post e una littera, M.
καταπνέει
Rob. Turn.
καταπναίει
G.
καταπνεύει
Bess. Flor. Farn. In Farn. ad
καταπνεύει
adscriptum
διὰ τὸ μέτρον
.
105
106-107.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-65
μολπάν, ἀλκᾷ σύμφυτος αἰών
μολπάν
etiam M. Deinde omnes libri
ἀλκὰν σύμφυτος αἰών
. Scholiastes
ὁ γὰρ σύμφυτός μοι αἰών, ὃ ἐστι τὸ γῆρας, διὰ τὴν εἰς θεοὺς πειθὼ μολπήν μοι καὶ ἀλκὴν καταπνεῖ. ὅ ἐστιν, εἰ καὶ γέρων εἰμί, ὅμως μέλψω τὰ γεγονότα· πέποιθα γὰρ ὅτι εἰς πέρας αὐτὰ ἄξουσιν οἱ θεοί.
Patet haec neque cum verbis poetae congruere, nec, si congruerent, aptam sententiam praebere. Non minus inepta sunt quae recentiores, vel ut similem sententiam extunderent interpretando, vel temere coniectando attulerunt. Quid dici oporteat, res ipsa monstrat. Nam chorus quum dicit adhuc mihi fiducia cantum inspirat, quo augurio suscepta sit expeditio, quid aliud indicat quam adhuc se confidere ratum fore augurium? Cur autem adhuc? Nempe quia destinatum tempus nondum est exactum. Ex quo manifestum est ad
πειθώ
per appositionem adiectum fuisse id quo niteretur ea fiducia. Quare scripsi
ἀλκᾷ σύμφυτος αἰών
. Saepe
ἀλκή
pugnam et bellum significat, ut in Sept. ad Th. v. 855. Bello autem
σύμφυτος αἰών
tempus est coniunctum cum eo, satis usitato genere dicendi. Sophocles Oed. C. v. 7.
στέργειν γὰρ αἱ πάθαι με χὦ χρόνος ξυνὼν μακρὸς διδάσκει.
Oed. R. v. 1082.
οἱ δὲ συγγενεῖς μῆνές με μικρὸν καὶ μέγαν διώρισαν.
Ita Euripidi Herc. fur. v. 1293.
συγγενῶς δύστηνος ὤν
dicitur qui per omnem vitam infelix fuit. Saepe autem
σύμμετρος
eodem modo dicitur, ut in Choeph. v. 602. et in Oed. R. v. 1113. vel
συμμετρούμενος
, ut ibidem v. 73. 963. Aliter paullo, sed tamen non plane dissimiliter persona indutus
Αἰών
apud Nonnum VII. 9.
καὶ Διὶ παμμεδέοντι δυηπαθέων γένος ἀνδρῶν ἄμμορον εὐφροσύνης ἐπεδείκνυε σύντροφος Αἰών.
Insolentius autem Aeschylus
αἰῶνα
, aetatem, de spatio temporis dixit. Sic tamen etiam Apollonius IV. 1216.
ἀλλὰ τὰ μὲν στείχοντος ἄδην αἰῶνος ἐτύχθη
.
108.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-66
ἥβας Hunc quoque versum habet Aristophanes Ran. v.1317. (1284.) apud quem vulgo ut in Aeschyli libris
ἥβαν
legitur, sed codices Rav. Ven. aliique veram lectionem
ἥβας
conservarunt. Scholiastes ibi
δίθρονον δὲ κράτος, αὐτόν τε καὶ τὸν Μενέλαον. ἀκμὴν δὲ τὴν νεότητα. ἔστι δὲ ἀναπόδοτον.
Scilicet
ἥβαν
erant
ἀκμήν
interpretati, ex quo in nonnullis Aristophanis codicibus ad
ἥβας
adscriptum est
ἀκμῆς, ἰσχύος
.
108
109.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-67
ξύμφρονα M. G. et edd.
σύμφρονα
Bess. Flor. Farn.
ταγάν
τὰν γᾶν
M. G. Ald. Rob.
ταγαν
Turn.
ταγάν
, cum glossa
τὴν ὁμόφρονα τάξιν
, Farn.
ταγάν
Flor. Bess. Vict. Blomfieldius, quod
ταγή
prima brevi est, scripsit
ταγόν
. Adiungenda est altera caussa, non illa levior, quod sententia duces nominari postulat. At non erat scribendum
ταγόν
, sed accentu tantum mutato
τάγαν
. Hac uti forma maluit poeta non solum quod magis poetica esset, sed etiam quod longa vocalis aptius responderet antistrophico
πύργων
.
109
110-111.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-68
πέμπει ξὺν δορὶ πράκτορι ποινᾶς θοῦριος ὄρνις
σὺν δορὶ καὶ χερὶ πράκτορι θούριος ὄρνις
affert Aristophanes Ran. v.1321. (1289.) qui visus est viris doctis veram servasse scripturam. Aeschyli libri
πέμπει σὺν δορὶ δίκας πράκτορι θούριος ὄρνις
, hac tantum differentia quod
πέμπει σὺν
habent M. G. Ald. Turn.
πέμπει ξὺν
Bess. Farn. Flor.
πέμπῃ σὺν
Rob.
πέμπῃ ξὺν
Vict. et deinde
πλάκτορα
Ald. Scholiastes Aristophanis
τὸ δὲ ξὺν δορὶ καὶ χειρὶ πράκτορι ἐξ Ἀγαμέμνονος, ἐκ τῆς συνεπείας τοῦ κύριός εἰμι θροεῖν
. Aristophanes ista vel minus fida memoria citavit vel pro suo arbitrio paullum mutavit. Aeschylum aliud scripsisse et libri arguunt et ostendit metrum versus antistrophici. Id fuit
ξὺν δορὶ πράκτορι ποινᾶς
.
112.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-69
νεῶν Ald. Turn.
ἀργᾶς
ἀργίας
M. Bess. Flor. Farn. Rob. Turn.
ἀργείας
G. Ald. Simili errore Suidas
ἀργείης, ὁ λευκός
. Scribendum erat
ἀργήεις
, et apud Aeschylum
ἀργᾶς
, quod Blomfieldius quoque et Heindorfius apud Buttmannum in Gramm. Gr. I. p. 172. viderunt. Pindarus Ol. XIII. 99.
ταῦρον ἀργᾶντα
. V. ad Eur. Hel. v. 1322. Hanc aquilam, quae
πύγαργος
sive
νεβροφόνος
vocatur, magnitudine primam, quae autem
μέλας
sive
μελανάετος
et
λαγωφόνος
dicitur tertiam magnitudine, sed validissimam esse scribit Aristoteles Hist. An. IX. 32.
112
113.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-70
φανέντες
οἱ φανέντες
Flor.
χερὸς
χειρὸς
Bess.
δοριπάλτου
δορυπάλτου
Μ. G. Bess. Flor. Farn. Rob.
δορυπάλκτου
G.
δορυπάλκτον
Ald.
δοριπάλτου
Turn. Vict.
113
114.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-71
παμπρέπτοις ἐν ἕδραισιν
παμπρέπτοις
scribendum esse Abreschius vidit, et sic
παμπρέπτοις ἐν ἕδραισι
Bess.
παμπρέποις ἐν ἕδραισιν
M. Ald. et ultima littera omissa Turn. Vict.
παμπρέποις ἐνέδραισιν
G. Rob.
παμπρέποισιν ἕδραις
Flor.
παμπρέπεσιν ἕδραις
, cum glossa
εὐπρεπέσιν. ἡ εὐθεῖα ἡ παμπρέπτης
, Farn. Errant qui Stanleio duce has
παμπρεπεῖς ἕδρας
de palatio Agamemnonis intelligunt. Caeli fausta portendens regio est quam dicit chorus. Euripides Herc. fur. v. 596.
ὄρνιν δὲ ἰδών τιν' οὐκ ἐν αἰσίοις ἕδραις
. Plura vide apud Spanhemium ad Callim. Lav. Pall. v. 124. Quod Aeschylus, similiter dixit Ennius apud Ciceronem de div. I. 48.
cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta avium, praepetibus sese pulcrisque locis dant
.
114
115.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-72
βοσκόμενοι
βοσκομένην
Farn.
ἐρικύμονα φέρματι
ἐρικύματα φέρματι
Μ. (sic M. non φέρματα) G. Rob.
ἐρ' ἱκύματα φέρματι
Ald.
ἐρικύματα φέρματα
Turn.
ἐρικύμονα φέρματι
Bess.
ἐρικύμονα φέρβοντο
Victorius ex Flor. Farn. In Farn. adscripta glossa
ἤσθιον
. Elegans est Seidleri coniectura
ἐρικυμάδα
, hausta ex eo quod Hesychius adnotavit
κυμάδας, ἐγκύους
. Sed non ausim reiicere
ἐρικύμονα
, quum facile propter sequens
φέρματι
corrumpi potuerit. Et scholiastes
πολυκύμονα
adscripsit.
115
116.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-73
NA Ad
βλαβέντα
intelligendum est
λαγωόν
. Non dicit autem
λοισθίων δρόμων
de postremo ante partum cursu, sed ut significetur quum iam in eo esset ut effugeret lepus impetum aquilarum. Refertur enim augurium ad captam post diuturnum bellum Troiam, sperantibus Troianis non simulato reditu vela dedisse Graecos. Aquila leporem lacerans, itemque serpens passerum nido inhians, conspicitur in anaglypho cuius picturam Böttigerus primo volumini Amaltheae praefixit, quem vide ibi p. 48.
116
117.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-74
αἴλινον αἴλινον
αἴλινον
semel Flor.
τὸ δ᾽ εὖ νικάτω
τὸ δ᾽ εὖ νικάτω
Farn. Vict.
τόδ' εὖ νικάτω
Μ. Rob. Τurn.
τόδ᾽ εὐνικάτω
G. Ald. Infra v. 334.
τὸ δ᾽ εὖ κρατοίη
. Comparari potest hoc Demosthenis in fine Philippicae I.
νικῴη δ᾽ ὅ τι πᾶσιν ὑμῖν μέλλει συνοίσειν
.
117
118.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-75
δύο
δύω
G. Ald. Rob.
λήμασι
λήμμασι
Flor. Farn.
δισσοὺς Omnes
δισσούς
. Auratus et Canterus coniecerunt
δισσοῖς
, quod Blomfieldius recepit.
Δισσούς
si verum est, non geminos, ut verterant, sed diversos significare dixi ad Soph. El. v. 635. Videri autem potest Aeschylus diversitatem eam ducum intellexisse, qua Plato in Convivio p. 174. C. ex Homero Agamemnonem
διαφερόντως ἀγαθόν
, Menelaum autem
μαλθακὸν αἰχμητὴν
dixit. Non male, opinor, coniiciat quis
δύο λήματα, δισσοὺς Ἀτρείδας
. Saepius enim
λῆμα
de ipsa persona dicitur. Pindarus Pyth. III. 42.
ἔσχε τοιαύταν μεγάλαν ἀάταν καλλιπέπλου λῆμα Κορωνίδος
. Sophocles El. v. 1426.
μηκέτ' ἐκφοβοῦ μητρῷον ὡς σε λῆμ᾽ ἀτιμάσει ποτέ
. Οed. Col. v. 960.
ὦ λῆμ' ἀναιδές, τοῦ καθυβρίζειν δοκεῖς;
Euripides Iph. Aul. v. 1422.
ὦ λῆμ' ἄριστον, οὐκ ἔχω πρὸς τοῦτ᾽ ἔτι λέγειν, ἐπεί σοι τάδε δοκεῖ
. Elegans est Lobeckii ad Ai. v. 151. p. 139. coniectura
δύο λήμασι πιστούς
, ut est in Persis v. 56.
τοξουλκῷ λήματι πιστούς
, et in Simonidis epigr. 38.
εὐτόλμῳ ψυχᾶς λήματι πειθόμενοι
, quod Thucydides II. 39. dixit
πιστεύοντες τῷ ἀφ' ἑαυτῶν εὐψύχῳ
.
118
119.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-76
Ἀτρείδας Blomfieldius Monkio auctore. Recte fortasse.
λαγοδαίτας Victorius ex Flor. Farn.
λογοδαίτας
M. G. Bess. Ald. Rob. Turn.
119
120.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-77
ἀρχάς M. G. Bess. Ald. Rob. Turn. quod recte restituit Blomfieldius.
ἀρχούς
Victorius ex Flor. Farn.
120
121.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-78
τεράζων
δ᾽ οὖν
pro
δ'
Flor. Pro
τεράζων
scripsi
τεράζων
. V. Etym. M. p. 737, 11.
121