1407-1408.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-818
NA
κύκνου δίκην
affert Tzetzes ad Lycophr. v. 426.
1409.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-819
φιλήτως τῷδ'
φιλήτως
Flor. Reliqui
φιλήτωρ
. In
τοῦδ'
consentire videntur libri. Sed quum scholiastes adnotaverit
ἐκ ψυχῆς φιλουμένη τῷ Ἀγαμέμνονι
, videtur ille
φιλήτως τῷδ'
habuisse. Idque recepi, quum quod recte ille
φιλήτωρ
, quod Hesychius a verbo cognato factum
ἐραστής
interpretatur, ex
φίλος
et
ἦτορ
compositum esse iudicavit, tum quod sic rectius procedit sententiae ratio. Nam his,
φιλήτως τῷδ'
, opponitur
ἐμοὶ δὲ χλιδῆς παροψώνημα
. Addendum est
φιλήτως
ad
κακοήτως
et
μεγαλήτωρ
, de quibus Lobeckius Paralip. p. 217. A
φιλεῖν
Nonnus
φιλήτορι κόλπῳ
dixit XXI. 27. Quae Strabo X. p. 484. de Cretensibus habet,
τὸν μὲν ἐρώμενον καλοῦσι κλεινόν, τὸν δ᾽ ἐραστὴν φιλήτορα
, attulit Blomfieldius, male ille vituperans scholiastam Aeschyleum vocabulum a
φίλος
et
ἦτορ
derivantem.
1409
1410.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-820
εὐνῆς παροψώνημα τῆς ἐμῆς χλιδῆς Libri
εὐνῆς παροψώνημα τῆς ἐμῆς χλιδῆς
. Errorem librariorum
παροψώνημα
correxit Casaubonus. Inutilibus coniecturis viri docti, in duplici genitivo haerentes, hunc versum tentarunt. Putaverunt enim scribendum esse Casaubonus aliique
εὐνῆς
, Pauwius
εὐνῇ
, H. Vossius
ἔτι
, Auratus
χλιδήν
, Musgravius et Blomfieldius
τῇδ'
. Sed ineptum est ipsum vocabulum
εὐνῆς
. Scribendum erat
χλιδῆς
, voti, quod ei contigerat Agamemnonem interficere.
1410
1411.
mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-821
NA De stropharum huius carminis ratione expositum est in Elem. doctr. metr. p. 737. seq. et in Epitome §. 695. Blomfieldius etsi neminem sanum haec mihi concessurum dixit, fuerunt tamen qui mallent insani videri. Ipse paullum mutatam Butleri descriptionem probat. Is, perturbata aequalitate, duas integras antistrophas, miro profecto casu, excidisse putabat. Blomfieldius aequalitatem quidem restituit, sed ita ut ipse quoque necesse haberet non duas tantum, sed quattuor integras antistrophas, quae nullo in libro scriptae sunt, ad auxilium adhibere: quarum duas quidem Burneii monitu repetendis stropharum verbis lucratus est: sed illud lucrum damnosum est carmini. Nam quum post v. 1533. iteravit versus 1504–1515. chorum fecit dicere quod ille isto loco diceret ineptissime, Clytemnestram autem non his chori dictis respondere, sed loqui de iis quae usque ad v. 1533. hemichorium significaverat. Ipse enim, quum in edd. vett. omnia quae non Clytaemnestrae sunt choro tributa essent, choro dedit quae anapaestis scripta sunt, melica autem hemichoriis, recte fortasse, si, ubi chori personam adscripsit, coryphaeum loqui existimavit. Hemichoria, sed temere nec certa ratione in Porsoni editione introducta sunt. Veri simile est hic quoque, quum aperte nihil a toto choro canatur, singulos de quindecim choreutis suas partes habuisse. Quumque quater anapaestos recitet chorus, decies autem melica habeat, videntur terni semper cecinisse, anapaestos autem pronuntiasse vel idem omnes coryphaeus vel ex quattuor
ζυγοῖς
qui medius staret. Itaque ego quoque anapaestos choro, sed melica
ζυγοῖς
tribui. Ita in his quoque summa est aequalitas.
1411