Aeschylus Agamemnon 1630.app-1630-1

ed. Gottfried Hermann

View: By Commline

Agamemnon. Aeschylus. ed. Gottfried Hermann. Lipsiae. 1852.

Current edition Experimental

Critical apparatus to Agamemnon (OCR draft) (Latin) (Latin and Greek critical apparatus to Gottfried Hermann's 1852 edition of Agamemnon.)

Provisional text from uncorrected OCR; expect errors.

Commentary

Critical apparatus to Agamemnon (OCR draft) (Latin and Greek critical apparatus to Gottfried Hermann's 1852 edition of Agamemnon.) focus

1630. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-hermann1852-appcrit-lat1-933

πρὶν παθεῖν ἔρξαντες. ἀρκεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν.
πρὶν παθεῖν. ἔρξαντες καιρὸν
Flor.
πρὶν παθεῖν. ἔρξαντα καιρὸν
Ven. Farn. Vict. Deinde
ἐπράξαμεν
Flor. Farn. Vict.
ἐπραξάμην
Ven. Heathius ingeniose
στέρξαντας αἰνεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
. Et
στέρξαντας
probabat Elmsleius, assentiens ille Blomfieldio in
αἴρειν
, qui sic scripsit,
πρὶν παθεῖν ἔρξαντας· αἴρειν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
, obsequentem nactus Scholefieldium. Nimia profecto mira. Quis enim haec intelligat? Adhibuit quidem Blomfieldius Euripideae Electrae versum 942.
ἢ μὲν γὰρ ἀεὶ παραμένουσ' αἴρει κακά
. Sed haec verba sunt sine sententia. Recte Tyrwhittus scribendum vidit
αἴρει κάρα
. De natura loquitur Euripides, praestantiore divitiis, quae caput tollat, quod stabilis sit et permanens. In Aeschyli versu olim conieci scribendum esse
πρὶν παθεῖν ἔρξαντ' ἄκαιρα
, et nullius litterae mutatione facta Bothius
πρὶν παθεῖν ἔρξαντ᾽ ἄκαιρον
. Verum tamen neque haec vera esse, nec, si quis, quod haud inelegans est,
ἄρξαντ' ἀκαίρων
scribi vellet, codicis Florentini scriptura,
ἔρξαντες
, monstrat, quae quin vera sit vix dubitari posse arbitror. Nam et nominativus magis quam accusativus cum praecedentibus congruit, et pluralis positus est aptissime, quo ad solos senes haec admonitio referatur, et tritissimum illud
παθεῖν ἔρξαντα
recte caret inutili additamento
ἄκαιρα
, et denique iste
ἔρξαντες
efficitur ut illa nimis superba sententia,
χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
, molliri debeat alius vocabuli intercedente vinculo. Ac valde quidem arrideat fortasse quod Lobeckio Pathol. proleg. p. 248. placuit,
πρὶν παθεῖν ἔρξαντες· αἰνεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν
. Probabilius tamen mihi videtur scripsisse Aeschylum
πρὶν παθεῖν ἔρξαντες. ἀρκεῖν χρῆν τάδ᾽ ὡς ἐπράξαμεν.
Sic loquitur mulier, i et tu et vos, senes, vestras domos, priusquam vim patiamini. Sufficere oportebat quae passi sumus. Sin nondum satis est hisce malis, accipiemus, dei si nos gravis ira infortunio plectet. Hoc modo quum loquitur, neque asseverat oportuisse Agamemnonem interfici, sed permittit iudicio aliorum, et, si iniuste necatus sit, diis relinquendum esse vindictam monet.
1630

Wecklein’s commentary on Agamemnon (1888; German; OCR draft) (Explanatory commentary, pp. 30–140; Iowa and Harvard OCR collated conservatively. Unresolved OCR and provisional reference mappings are explicitly marked.) focus

1630. mvp-aeschylus-tlg0085-tlg005-wecklein1888-com-ger1-873

ἀπὸ φθογγῆς χαρᾶ, mit der Freude die durch seinen Gesang bewirkt wurde.
1