κάτοπτον πρῶν' ὑπερβάλλειν
κάτοπτρον πρῶν ὑπερβάλλειν
M. G. Bess. Flor. Farn. Rob. Vict.
κάτω πτρονοῦ περβάλλειν
Ald. ex quo Turn. fecit
κάτοπτρον οὐχ ὑπερβάλλειν
. Canterus tacite emendavit
κάτοπτον πρῶν ὑπερβάλλειν
. Confirmat scholiastae interpretatio
τὸ κατόψιον
. Merito
κάτοπτον
ab recentioribus receptum est. Permirum ac potius incredibile est Godofredum Bernhardy in Syntaxi linguae Graecae p. 50. non solum id male emendatum pronuntiasse, sed etiam novo planeque inaudito modo illud
κάτοπτρον
agora spiegelfläche interpretatum esse. Difficilior quaestio est, quem locum appellet poeta
κάτοπτον πρῶνα
. Si adversum Megaridi litus sinus Saronici, satis bene se habebit infinitivus
ὑπερβάλλειν
, et
καί
adeo significans. Sed Is. Vossius ad Melam p. 154. montem intelligi volebat vicinum Hermionae, qui proprio nomine Πρὼν appellabatur, de quo accurate scripsit Pausanias II. 34, 11. iterum eius mentionem faciens II. 36, 2. At non facile montem hic certum nominaret poeta, nisi ut in eo quoque monte ignem accensum esse diceret: quare scribendum mox esset
ἔνθ' ἔσκηψεν· εἶτ᾽ ἀφίκετο Ἀραχναῖον αἶπος
, i. e. ubi (in Prone) constitit: tum venit ad culmen Arachnaeum. Accedit quod Pron remotior est ab Aegiplancto quam mons Arachnaeus: quare quodammodo retro signum a Prone ad Arachnaeum perferri debuisset. Haec qui consideraverit, vix, opinor, dubitare poterit quin Σαρωνικοῦ πορθμοῦ κάτοπτος πρὼν, uti diximus, litus sit trans Saronicum sinum conspicuum. De hac vocis
πρών
significatione dictum est ad Pers. v. 129. Sed critici qui
καί
, quod est ante
Σαρωνικοῦ
, vel non animadverterunt adeo significare, vel non crederent, alii aliud coniecere.
εὖτ' ἔσκηψεν, εὖτ' ἀφίκετο In proximo enim versu
εἶτ᾽ ἔσκηψεν, εἶτ᾽ ἀφίκετο
habent M. Farn. Rob. Turn. Vict. et, ut videtur, etiam Bess. Flor.
εἶτ' ἔσκηψεν, εἶτ' ἀφίκετο
G. Ald. Scaliger quid in mente habuerit, quum
ὑπερβάλλων
adscripsit, non exputo. Stanlei coniecturam,
εἶτ᾽ ἔσκηψεν, ἐς τ' ἀφίκετο
recepit Porsonus. Schützius autem in minore editione posuit
καὶ Σαρωνικοῦ πορθμοῦ κάτοπτον πρῶν ὑπερβάλλει πρόσω φλέγουσα· καὶ ἔσκηψεν, ἐς τ' ἀφίκετο Ἀραχναῖον αἶπος
. Blomfieldius versum excidisse suspicatur. Wellauerus denique, quoniam
σκήπτειν
ubi hoc in loco invenitur, idem atque
ἀφίκετο
sit,
εἶτα
cum vi quadam repetitum putat, propter laetitiam, quod nuntius pervenerit iam ad eam stationem quae proxima sit aedibus Atridarum. At haec figura non solum ab ingenio Clytaemnestrae, superba cum gravitate loquentis, abhorret, sed etiam, si ea uti voluisset poeta, fecisset id in iis verbis quibus ad ipsam domum Atridarum accessio signi describitur. Nihil horum ferri potest, sed scribendum est
εὖτ' ἔσκηψεν, εὖτ᾽ ἀφίκετο Ἀραχναῖον αἶπος
.